Charter Document - 01070064

Charter Document - 01070064


Charter Number: 01070064
Cartulary Title: The Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine Amen Cum Prior et Conventus de Brinkeburne peterent coram me Magistro Alanus archidiacono Northumbrie ut Andreas capellanus de Calceto solveret eis oblationes et decimas de Calceto et etiam de domo sua et faceret eis canonicam obedientiam quia capella de Calceto pleno jure spectare debuit ad ecclesiam matricem de Felton et talia hactenus perceperunt in quiete Andreas rudit capellam vel se ad talia non teneri Facta igitur de consensu partium inquisicione diligenti per testes juratos super hiis ego Magister Alanus de Lene archidiaconis Northumbrie per sententiam diffinio quod Prior et canonici predicti nomine ecclesie de Felton percipere debent ter in anno oblationes de prefata capella de Calceto scilicet in die Natalis Domini in die Pasche et in die Sancti Michaelis et decimas hominum de Calceto tam parochianorum quam capellani supradicte capelle Et quod capellanus canonicam faciat obedientiam Priori et Conventui quia ita fecerunt predecessores ipsius Alanus sine lite a fundatione capelle Actum in capitulo apud Alnewyk anno Incarnationis Dominice MCCXXJ Teste Willelmo vicario de Morpath tunc decano Symone et Ricardo monachis Novi Monasterii Magistro Rogero de Toggesden Magistro Bartholomeo Medico et toto Capitulo Northumbrie

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



In Christi nomine Amen Cum Prior et Conventus de Brinkeburne peterent coram me Magistro Alanus archidiacono Northumbrie ut Andreas capellanus de Calceto solveret eis oblationes et decimas de Calceto et etiam de domo sua et faceret eis canonicam obedientiam quia capella de Calceto pleno jure spectare debuit ad ecclesiam matricem de Felton et talia hactenus perceperunt in quiete Andreas rudit capellam vel se ad talia non teneri Facta igitur de consensu partium inquisicione diligenti per testes juratos super hiis ego Magister Alanus de Lene archidiaconis Northumbrie per sententiam diffinio quod Prior et canonici predicti nomine ecclesie de Felton percipere debent ter in anno oblationes de prefata capella de Calceto scilicet in die Natalis Domini in die Pasche et in die Sancti Michaelis et decimas hominum de Calceto tam parochianorum quam capellani supradicte capelle Et quod capellanus canonicam faciat obedientiam Priori et Conventui quia ita fecerunt predecessores ipsius Alanus sine lite a fundatione capelle Actum in capitulo apud Alnewyk anno Incarnationis Dominice MCCXXJdate Teste Willelmo vicario de Morpath tunc decano Symone et Ricardo monachis Novi Monasterii Magistro Rogero de Toggesden Magistro Bartholomeo Medico et toto Capitulo Northumbrie