Charter Document - 01070063
| Charter Number: | 01070063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary of Brinkburn Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
| Date: | 1224 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Rogerus Abbas de Whithby et Michaelis Prior et J Sacrista de Gyseburne eternam in Domino salutem Noveritis quod cum causa super decimis molendini de Esschet et feni de Esschet et de Bokenfelde coram nobis verteretur authoritate domini Honorii Pape iij inter Priorem et canonicos de Brinkeburne ex una parte et Godfridum Mauduith militem ex altera partibus in presentia nostra constitutis idem Godfridum miles spontanea voluntate et mera libertate concessit et promisit fideliter pro se et heredibus suis quod predictas decimas ipse et heredes ipsius dictis Priori et Conventui integre absque omni diminutione inperpetuum persolverent pro salute anime sue et antecessorum suorum et Domine Constancie de Crainavilla Ne autem ea que coram nobis acta sunt possint impostorum in dubium revocari set ut perpetuam obtineant firmitatem tam nos quam predictus miles presenti scripto sigilla nostra apposuimus in testimonium Hec autem acta fuerunt vj kalendas Junii anno gratia MCC vicesimo quarto Valete
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Rogerus Abbas de Whithbyname et Michaelis Prior et J Sacrista de Gyseburne eternam in Domino salutem Noveritis quod cum causa super decimis molendini de Esschet et feni de Esschet et de Bokenfelde coram nobis verteretur authoritate domini Honorii Pape iijname inter Priorem et canonicos de Brinkeburne ex una parte et Godfridum Mauduith militem ex altera partibus in presentia nostra constitutis idem Godfridum miles spontanea voluntate et mera libertate concessit et promisit fideliter pro se et heredibus suis quod predictas decimas ipse et heredes ipsius dictis Priori et Conventui integre absque omni diminutione inperpetuum persolverent pro salute anime sue et antecessorum suorum et Domine Constancie de Crainavilla Ne autem ea que coram nobis acta sunt possint impostorum in dubium revocari set ut perpetuam obtineant firmitatem tam nos quam predictus miles presenti scripto sigilla nostra apposuimus in testimonium Hec autem acta fuerunt vj kalendas Junii anno gratia MCC vicesimo quartodate Valete
