Charter Document - 01060082
Charter Number: | 01060082 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT82 |
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis notum sit quod ego Radulphus de Lahee filius Willelmi Ketel concessi et hac presenti carta confirmaui Deo et ecclesie Beate Marie de St[ra]tmarchell et abbati ac monachis cisterciensis ordinis ibidem imperpetuum Deo seruientibus eorumque successoribus pro salute anime mee et parentum meorum atque successorum totam terram que appellatur Bahcwilim cum omnibus terminis suis et pertinentiis in bosco et plano in aquis et pratis quam ego dictus Radulphus pro necessitate mea uendidi Ieuahf filio Grifud filii Ioru[er]ht et heredibus suis inperpetuam possessionem et quam Madocus filius Ioru[er]ht auunculus eius et tres filii sui scilicet Ioru[er]ht Grifud et Maredud et Anianus filius Grifud ac nepotes sui scilicet duo filii predicti Ieuahf ex uoluntaria licentia mea consensu et beneplacito eisdem abbati et monachis de St[ra]tmarchell uendiderunt habend tenend et possidendam sibi et successoribus suis libere et quiete et honorifice imperpetuum absque ulla omnino calumpnia molestia impedimento exactione consuetudine seculari aut vexatione ex parte mea uel heredum meorum sicut unquam dicti viri plenius et liberius eandem de me habuerunt ita quod ego Radulphus uel heredes mei nullam reclamationem uel calumpniam aut aliquam exactionem habebimus uel habere poterimus de predicta terra contra prefatos abbatem et monachos uel eorum successores set eam omnino pacifice et quiete illis concedimus promittimus et protegimus saluis mihi et heredibus meis a predictis abbate et monachis duobus calcaribus annuatim ad festum Sancti Petri ad Uincula pro omni modo seruitio exactione et demanda Pro hac autem concessione mea et uoluntaria licentia sepedicti abbas et monachi dederunt mihi ex parte sua sex solidos et octo denarios et prenominati uiri dederunt mihi vj solidos et octo denarios ex parte sua Vt ergo hec mea concessio rata sit et stabilis imperpetuum eam anno gratie mccxxxiiij tam sigilli mei impressione quam bonorum uirorum attestatione muniui et roboraui His testibus Euelino uidelicet priore Ioab quondam abbate Kadugano supriore de Pola Kediuor Hodelew et Ioru[er]ht conuersis eiusdem domus de secularibus uero Wen filio Goronuy tunc senascallo Pphilipo de Aubel Grifri filio Wiaun Grifud filio Willelmi de t[re]fwern Heilin Seis et multis aliis
Markups
Diplomatics Markup:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis notum sit quodnotification egowords of disposition standard Radulphus de Lahee filius Willelmi Ketelwords of disposition particulars concessi et hac presenti carta confirmauiwords of disposition standard Deo et ecclesiegrantee standard Beate Marie de St[ra]tmarchell et abbati ac monachis cisterciensis ordinisgrantee particulars ibidem imperpetuum Deo seruientibus eorumque successoribusgrantee standard pro salute anime mee et parentum meorum atque successorumpro salute clause totam terramobject of conveyance standard que appellatur Bahcwilimobject of conveyance particulars cum omnibus terminis suis et pertinentiis in bosco et plano in aquis et pratisobject of conveyance standard quam ego dictus Radulphus pro necessitate mea uendidi Ieuahf filio Grifud filii Ioru[er]ht et heredibus suis inperpetuam possessionem et quam Madocus filius Ioru[er]ht auunculus eius et tres filii sui scilicet Ioru[er]ht Grifud et Maredud et Anianus filius Grifud ac nepotes sui scilicet duo filii predicti Ieuahf ex uoluntaria licentia mea consensu et beneplacito eisdem abbati et monachis de St[ra]tmarchell uendideruntobject of conveyance particulars habend tenend et possidendam sibi et successoribus suis libere et quiete et honorifice imperpetuum absque ulla omnino calumpnia molestia impedimento exactione consuetudine seculari aut vexatione ex parte mea uel heredum meorumhabendum clause standard sicut unquam dicti viri plenius et liberius eandem de me habuerunt ita quod ego Radulphus uel heredes mei nullam reclamationem uel calumpniam aut aliquam exactionem habebimus uel habere poterimus de predicta terra contra prefatos abbatem et monachos uel eorum successores set eam omnino pacifice et quiete illis concedimus promittimus et protegimusrenunciation of future claims particulars saluis mihi et heredibus meis a predictis abbate et monachis duobus calcaribus annuatim ad festum Sancti Petri ad Uincula pro omni modo seruitio exactione et demandapayment clause particulars Pro hac autem concessione mea et uoluntaria licentia sepedictipayment on entry clause standard abbas et monachipayment on entry clause particulars dederunt mihi ex parte suapayment on entry clause standard sexpayment on entry clause particulars solidospayment on entry clause standard et octo denariospayment on entry clause particulars et prenominati uiri dederunt mihipayment on entry clause standard vj solidos et octo denariospayment on entry clause particulars ex parte suapayment on entry clause standard Vt ergo hec mea concessio rata sit et stabilis imperpetuum eamsealing clause standard anno gratiedate clause standard mccxxxiiijdate clause particulars tam sigilli mei impressione quam bonorum uirorum attestatione muniui et roborauisealing clause standard His testibuswitness clause standard Euelino uidelicet priore Ioab quondam abbate Kadugano supriore de Pola Kediuor Hodelew et Ioru[er]ht conuersis eiusdem domus de secularibus uero Wen filio Goronuy tunc senascallo Pphilipo de Aubel Grifri filio Wiaun Grifud filio Willelmi de t[re]fwern Heilin Seiswitness clause particulars et multis aliiswitness clause standard
Names Markup:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis notum sit quod ego Radulphus de Lahee filius Willelmi Ketel concessi et hac presenti carta confirmaui Deo et ecclesie Beate Marie de St[ra]tmarchell et abbati ac monachis cisterciensis ordinis ibidem imperpetuum Deo seruientibus eorumque successoribus pro salute anime mee et parentum meorum atque successorum totam terram que appellatur Bahcwilim cum omnibus terminis suis et pertinentiis in bosco et plano in aquis et pratis quam ego dictus Radulphus pro necessitate mea uendidi Ieuahf filio Grifud filii Ioru[er]ht et heredibus suis inperpetuam possessionem et quam Madocus filius Ioru[er]ht auunculus eius et tres filii sui scilicet Ioru[er]ht Grifud et Maredud et Anianus filius Grifud ac nepotes sui scilicet duo filii predicti Ieuahf ex uoluntaria licentia mea consensu et beneplacito eisdem abbati et monachis de St[ra]tmarchell uendiderunt habend tenend et possidendam sibi et successoribus suis libere et quiete et honorifice imperpetuum absque ulla omnino calumpnia molestia impedimento exactione consuetudine seculari aut vexatione ex parte mea uel heredum meorum sicut unquam dicti viri plenius et liberius eandem de me habuerunt ita quod ego Radulphus uel heredes mei nullam reclamationem uel calumpniam aut aliquam exactionem habebimus uel habere poterimus de predicta terra contra prefatos abbatem et monachos uel eorum successores set eam omnino pacifice et quiete illis concedimus promittimus et protegimus saluis mihi et heredibus meis a predictis abbate et monachis duobus calcaribus annuatim ad festum Sancti Petri ad Uincula pro omni modo seruitio exactione et demanda Pro hac autem concessione mea et uoluntaria licentia sepedicti abbas et monachi dederunt mihi ex parte sua sex solidos et octo denarios et prenominati uiri dederunt mihi vj solidos et octo denariosnumeral ex parte sua Vt ergo hec mea concessio rata sit et stabilis imperpetuum eam anno gratie mccxxxiiijdate tam sigilli mei impressione quam bonorum uirorum attestatione muniui et roboraui His testibus Euelino uidelicet priore Ioab quondam abbate Kadugano supriore de Pola Kediuor Hodelew et Ioru[er]ht conuersis eiusdem domus de secularibus uero Wen filio Goronuy tunc senascallo Pphilipo de Aubel Grifri filio Wiaun Grifud filio Willelmi de t[re]fwern Heilin Seis et multis aliis