Charter Document - 01060060
Charter Number: | 01060060 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT60 |
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Madocus filius Owini de Briddir dedi et hac presenti karta mea confirmaui Deo et Beate Marie et monachis de St[ra]tmarch[ell] in puram et perpetuam elemosinam et ab omni exactione et consuetudine et seruitute seculari liberam et quietam totas terras et pasturas quas p[redicti] monachi de regione que uocatur Arustli possident et tenent per donationem fratrum meorum et coheredum et antecessorum meorum ita ut nulli alii monachi habeant proprietatem aut usum uel pasturas in eadem regione a fluuio Sabrina uersus Powis Hec sunt autem nomina terrarum quas memorati monachi in propriam et perpetuam possessionem a me et a meis antecessoribus iure et iuste possident scilicet Defren merthir et Cum buga et Cum luit et inde usque Keuelioc et dimidietatem Deupiu et dimidietatem Scoruaur et dimidietatem Aberbredewen et dimidietatem totius terre ab Aranell usque Rit euoch et Riu kanesseit cum omnibus terminis et pertinentiis suis in bosco et in plano in pratis et pasturis et molendinis et in omnibus usibus et utilitatibus suis bene et in pace plenarie et integre et honorifice Hec donatio facta est anno incarnati uerbi mccxv Hiis testibus Owino de Brogint[in] cum filiis duobus scilicet Kadugano et Howel Ioh[an]ne et Aniano monachis Geruasio filio E Madoco filio I conuersis de St[ra]tmarch[ell]
Markups
Names Markup:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Madocus filius Owini de Briddir dedi et hac presenti karta mea confirmaui Deo et Beate Marie et monachis de St[ra]tmarch[ell] in puram et perpetuam elemosinam et ab omni exactione et consuetudine et seruitute seculari liberam et quietam totas terras et pasturas quas p[redicti] monachi de regione que uocatur Arustli possident et tenent per donationem fratrum meorum et coheredum et antecessorum meorum ita ut nulli alii monachi habeant proprietatem aut usum uel pasturas in eadem regione a fluuio Sabrina uersus Powis Hec sunt autem nomina terrarum quas memorati monachi in propriam et perpetuam possessionem a me et a meis antecessoribus iure et iuste possident scilicet Defren merthir et Cum buga et Cum luit et inde usque Keuelioc et dimidietatem Deupiu et dimidietatem Scoruaur et dimidietatem Aberbredewen et dimidietatem totius terre ab Aranell usque Rit euoch et Riu kanesseit cum omnibus terminis et pertinentiis suis in bosco et in plano in pratis et pasturis et molendinis et in omnibus usibus et utilitatibus suis bene et in pace plenarie et integre et honorifice Hec donatio facta est anno incarnati uerbi mccxvdate Hiis testibus Owino de Brogint[in] cum filiis duobus scilicet Kadugano et Howel Ioh[an]ne et Aniano monachis Geruasio filio E Madoco filio I conuersis de St[ra]tmarch[ell]