Charter Document - 01060058

Charter Document - 01060058


Charter Number: 01060058
Cartulary Title: The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date type: Internal, A.D., Calendar, Lunar
Resource Link(s): National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT58

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam præsentibus quam futuris Notum sit quod ego Lewelinus noruualle princeps intuitu pietatis et spe eterne retributionis pro anime mee ac parentum meorum salute dedi deo et beate marie et monachis de stratmarchel illam terram que appellatur banadellaucluidion in puram et perpetuam possessionem liberam et quietam et ab omni seculari exactione et consuetudine et inquietudine extraneam Ita ut predicti monachi predictam terram cum omnibus terminis suis et pertinentiis in omnibus utilitatibus eius et usibus sine ulla reclamatione firmiter bene et pacifice perpetuo iure possideant Ita quod nullus siue secularis sit siue ecclesiasticus nullum inea habeat ius aut proprietatem usum uel usiarium exceptis uenerabilibus et mihi karissimis monachis de stradmarchel quibus affectuosa caritate et plenaria donatione præfatam terre particulam scilicet banelauc luidion in omnibus terminis suis uoluntarie concessi et firmissime dedi Sed quia præsens etas prona est ad malum unde sibi possit extorquere lucrum tam propria sigilli mei impressione quam bonorum ac fidelium uirorum a testatione hanc meam donationem muniui et coroboraui Huius igitur donationis testes sunt G prior de stratmarchel et I conuersus eiusdem loci de lacis malgun filius ririt Guen filius ehtnewein Goronui mab trehrud Owen Datum litterarum vii kalendas decembris Luna xxiiii apud dinnorben In manu G prioris de strat marchel