Charter Document - 01060053

Charter Document - 01060053


Charter Number: 01060053
Cartulary Title: The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT53

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Wennu[n]wen filius Owini uendidi monachis de Stradmarchell in liberam et quietam et perpetuam possessionem pro xviij libris argenti totam terram que dicitur Randir Gwiaun in omnibus terminis suis et pertinentiis tam super cliuum quam subter in bosco scilicet et in plano in pratis et pasturis et in omnibus usibus suis et utilitatibus Hanc autem predictam terram uendidi prenominatis monachis consilio et consensu heredum ipsius terre scilicet Gwiaun filii Gwiaun et filiorum eius ipsi namque dimidietatem eiusdem terre pro condigno precio eisdem monachis imperpetuam possessionem uendiderunt similiter consilio et consensu filiorum Owini filii Kendelo scilicet Luelini et g[ri]ffud et Goronoy insuper et filiorum Yago videlicet Ioruerth et Aun alia dimidietas ipsius terre predictis monachis imperpetuam possessionem uendita est Volo ergo ego prefatus Wennu[n]wen ut sepedicti monachi totam predictam terram in omnibus terminis suis et pertinentiis plenarie et integre libere et quiete bene et in pace et honorifice et sine aliqua exactione uel consuetudine seculari iure perpetuo possideant Et ne hec predicta uenditio in posterum possit ab aliquo uiolari tam sigilli mei impressione quam bonorum uirorum attestatione muniui His testibus Suliano archidiacono Magistro Helia Lewelino filio Owini Kadugano filio g[ri]fri Edenewein Flam Dauid Goch Ioh[ann]e Glaswen Facta est autem uenditio dimidietatis predicte terre anno ab incarnatione Domini mccvj et relique dimidietatis in anno proximo sequenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Wennu[n]wen filius Owini uendidi monachis de Stradmarchell in liberam et quietam et perpetuam possessionem pro xviij librisnumeral argenti totam terram que dicitur Randir Gwiaun in omnibus terminis suis et pertinentiis tam super cliuum quam subter in bosco scilicet et in plano in pratis et pasturis et in omnibus usibus suis et utilitatibus Hanc autem predictam terram uendidi prenominatis monachis consilio et consensu heredum ipsius terre scilicet Gwiaun filii Gwiaun et filiorum eius ipsi namque dimidietatem eiusdem terre pro condigno precio eisdem monachis imperpetuam possessionem uendiderunt similiter consilio et consensu filiorum Owini filii Kendelo scilicet Luelini et g[ri]ffud et Goronoy insuper et filiorum Yago videlicet Ioruerth et Aun alia dimidietas ipsius terre predictis monachis imperpetuam possessionem uendita est Volo ergo ego prefatus Wennu[n]wen ut sepedicti monachi totam predictam terram in omnibus terminis suis et pertinentiis plenarie et integre libere et quiete bene et in pace et honorifice et sine aliqua exactione uel consuetudine seculari iure perpetuo possideant Et ne hec predicta uenditio in posterum possit ab aliquo uiolari tam sigilli mei impressione quam bonorum uirorum attestatione muniui His testibus Suliano archidiacono Magistro Helia Lewelino filio Owini Kadugano filio g[ri]fri Edenewein Flam Dauid Goch Ioh[ann]e Glaswen Facta est autem uenditio dimidietatis predicte terre anno ab incarnatione Domini mccvj et relique dimidietatis in anno proximo sequentidate