Charter Document - 01060037
| Charter Number: | 01060037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod Meuric Seis filius g[ri]fri et g[ri]ffud fratri eius scilicet filius eiusdem g[ri]fri et filii eorum et nepotes et coheredes terre que dicitur p[er]uethgefn dederunt et concesserunt pro salute anime sue monachis de Stradmarchell Deo et Beate Marie ibidem seruientibus in puram et quietam et perpetuam elimosinam et ab omni exactione uel consuetudine seculari liberam totam terram que dicitur p[er]uethgefn in his terminis scilicet ab Ab[er]gwernach susum usque ad Gweunruith qui est terminus inter Kereinium et Keueilliauc et sicut ducit riuulus qui inde descendit vsque ad fluuium qui dicitur Marchno et inde Marchno iusum in longum usque ad Ab[er]gwernach tam in bosco quam in plano et in omnibus vsibus suis et vtilitatibus Post mortem uero predictorum fratrum scilicet Meuric et g[ri]ffud filii eorum et nepotes et coheredes sui uendiderunt predictis monachis pro quinque libris argenti in quietam et perpetuam possessionem et ab omni exactione uel consuetudine seculari liberam totam terram subscriptam in terminis suis videlicet Ab[er]scuthon susum hid i blain et inde in directum usque ad Llincoh hoyat et inde vsque ad Blaingwernach et inde Gwernach in longum usque ad Marchno et inde Marchno iusum usque ad Ab[er]scuthon et ab Aberscuthon per ascensu lateris montis usque ad Gwibedyn et sicut ducit Gwibedyn usque Marchno Hanc predictam terram uendiderunt prefati heredes prenominatis monachis in bosco scilicet in plano in aquis in omnibus usibus suis et utilitatibus ita sane quod uenditores ipsius terre debent eam warantizare predictis monachis contra omnes eam calumpniantes siue molestiam aliquam prefatis monachis pro illa facientes et quia predictarum terrarum datores uel uenditores sigillum non habuerunt ego Wenunwen Powisie princeps illorum petitione et consensu prefatas terras sigilli mei impressione et bonorum virorum attestatione qui donationi et venditioni presentes aderant prefatis monachis confirmaui et pro salute anime mee ipsas terras in liberam et quietam et perpetuam possessionem eis dedi et concessi His testibus Magistro Heylin Suliano archidiacono et duobus filiis eius Eynniaun et Ideneuet Magistro Mabin Kefnert clerico Yeuuaf Penkil g[ri]ffud filio Edenewein Yeuuaf Dv et multis aliis Facta est autem hec confirmatio anno videlicet ab incarnatione Domini mcc quarto apud Stradmarchell Kalendas uero Septembris
Markups
Names Markup:
Sciant tam presentes quam futuri quod Meuric Seis filius g[ri]fri et g[ri]ffud fratri eius scilicet filius eiusdem g[ri]fri et filii eorum et nepotes et coheredes terre que dicitur p[er]uethgefn dederunt et concesserunt pro salute anime sue monachis de Stradmarchell Deo et Beate Marie ibidem seruientibus in puram et quietam et perpetuam elimosinam et ab omni exactione uel consuetudine seculari liberam totam terram que dicitur p[er]uethgefn in his terminis scilicet ab Ab[er]gwernach susum usque ad Gweunruith qui est terminus inter Kereinium et Keueilliauc et sicut ducit riuulus qui inde descendit vsque ad fluuium qui dicitur Marchno et inde Marchno iusum in longum usque ad Ab[er]gwernach tam in bosco quam in plano et in omnibus vsibus suis et vtilitatibus Post mortem uero predictorum fratrum scilicet Meuric et g[ri]ffud filii eorum et nepotes et coheredes sui uendiderunt predictis monachis pro quinque libris argenti in quietam et perpetuam possessionem et ab omni exactione uel consuetudine seculari liberam totam terram subscriptam in terminis suis videlicet Ab[er]scuthon susum hid i blain et inde in directum usque ad Llincoh hoyat et inde vsque ad Blaingwernach et inde Gwernach in longum usque ad Marchno et inde Marchno iusum usque ad Ab[er]scuthon et ab Aberscuthon per ascensu lateris montis usque ad Gwibedyn et sicut ducit Gwibedyn usque Marchno Hanc predictam terram uendiderunt prefati heredes prenominatis monachis in bosco scilicet in plano in aquis in omnibus usibus suis et utilitatibus ita sane quod uenditores ipsius terre debent eam warantizare predictis monachis contra omnes eam calumpniantes siue molestiam aliquam prefatis monachis pro illa facientes et quia predictarum terrarum datores uel uenditores sigillum non habuerunt ego Wenunwen Powisie princeps illorum petitione et consensu prefatas terras sigilli mei impressione et bonorum virorum attestatione qui donationi et venditioni presentes aderant prefatis monachis confirmaui et pro salute anime mee ipsas terras in liberam et quietam et perpetuam possessionem eis dedi et concessi His testibus Magistro Heylin Suliano archidiacono et duobus filiis eius Eynniaun et Ideneuet Magistro Mabin Kefnert clerico Yeuuaf Penkil g[ri]ffud filio Edenewein Yeuuaf Dv et multis aliis Facta est autem hec confirmatio anno videlicet ab incarnatione Domini mcc quartodate apud Stradmarchell Kalendas uero Septembris
