Charter Document - 01060020
Charter Number: | 01060020 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Wennunwen filius Owini et viri quorum fuit terra que nominatur Roswidaul et qui eam in pace possidebant uendidimus monachis de Stradmarchel in liberam et quietam et perpetuam possessionem totam terram cum omnibus pertinentiis suis que est infra istos terminos scilicet ab aber riuuli qui est inter Roswidaul et Barredin sicut ducit idem riuulus susum usque ad eius ortum et inde in directum usque ad nemus quod dicitur Blain kailan et per idem nemus scilicet inter nemus et campum usque ad Riu Hithiar et terram que nominatur Roskelchet et item ex alia parte ab aber riuuli qui est inter Roswidaul et Barredin Crewi susum in longum usque ad Cum ereruit et per riuulum qui ibi currit usque ad eius ortum Insuper et quantum pertinet de montibus ad terras illas Vendidimus autem eisdem monachis pro quinque libris et dimidia totam prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis in bosco scilicet in plano in aquis et pascuis et in omnibus utilitatibus suis libere et quiete bene et in pace et sine omni exactione uel consuetudine seculari iure perpetuo possidendam Et ne processu temporis hec nostra uenditio ab aliquo possit uiolari ego prenominatus Wennunwen eam presentis scripti munimine et sigilli mei impressione et testium attestatione coroboraui His testibus Sigerius prior Aaron cellerario Tegwaret Daniel Goron[ui] Elfin conuersis de domo predicta de secularibus uero Daniele filio sacerdotis Goron[ui] filio Einn[iaun] Meiler filio Riawal Maredud filio Philippi Einniaun filio Llewarch Facta est autem predicta uenditio apud Stradmarch[el] anno ab incarnatione Domini mc nonagesimo nono
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Wennunwen filius Owini et viri quorum fuit terra que nominatur Roswidaul et qui eam in pace possidebant uendidimus monachis de Stradmarchel in liberam et quietam et perpetuam possessionem totam terram cum omnibus pertinentiis suis que est infra istos terminos scilicet ab aber riuuli qui est inter Roswidaul et Barredin sicut ducit idem riuulus susum usque ad eius ortum et inde in directum usque ad nemus quod dicitur Blain kailan et per idem nemus scilicet inter nemus et campum usque ad Riu Hithiar et terram que nominatur Roskelchet et item ex alia parte ab aber riuuli qui est inter Roswidaul et Barredin Crewi susum in longum usque ad Cum ereruit et per riuulum qui ibi currit usque ad eius ortum Insuper et quantum pertinet de montibus ad terras illas Vendidimus autem eisdem monachis pro quinque libris et dimidia totam prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis in bosco scilicet in plano in aquis et pascuis et in omnibus utilitatibus suis libere et quiete bene et in pace et sine omni exactione uel consuetudine seculari iure perpetuo possidendam Et ne processu temporis hec nostra uenditio ab aliquo possit uiolari ego prenominatus Wennunwen eam presentis scripti munimine et sigilli mei impressione et testium attestatione coroboraui His testibus Sigerius prior Aaron cellerario Tegwaret Daniel Goron[ui] Elfin conuersis de domo predicta de secularibus uero Daniele filio sacerdotis Goron[ui] filio Einn[iaun] Meiler filio Riawal Maredud filio Philippi Einniaun filio Llewarch Facta est autem predicta uenditio apud Stradmarch[el] anno ab incarnatione Domini mc nonagesimo nonodate