Charter Document - 01060017

Charter Document - 01060017


Charter Number: 01060017
Cartulary Title: The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Sale
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Elisse Madoci filius uendidi et confirmaui monachis de St[ra]dmarchell pro octo libris partem terre que dicitur Gwothelwern consensu et donatione heredum uille illius in his terminis videlicet ab Helegluin seithuc usque ad fossam et sicut ducente eadem fossa usque ad Gweun et inde in longitudine usque ad Moil cassec et a Moil cassec usque ad riuulum proximum sibi et a riuulo illo usque ad alium riuulum illo maiorem Dedi insuper et confirmaui prefatis monachis totam terram que dicitur Eskengainoc in terminis suis sicut dedit eis antecessor meus Mareduth filius Howel Dedi etiam eis totas pasturas in Edeyrniaun Volo igitur ut prenominati monachi totas prefatas terras et pasturas libere et quiete plenarie et integre et ab omni exactione et consuetudine liberas perpetuo iure possideant videlicet in bosco in plano in aquis in pratis in pascuis in omnibus usibus suis et utilitatibus Et ne hec mea donatio seu uenditio ab aliquo perditionis filio in posterum uioletur tam sigilli mei impressione quam testium attestatione munire et coroborare curaui His testibus Grifino abbate de St[ra]dmarch[ell] Philippo priore Cadugano conuerso Magistro Ruuaun Magistro Heilin Howel filio Ythael Yaruord Seithmarchoc et multis aliis Datum apud Eskeng[ainoc] anno ab incarnatione Domini mcxcviij ij Idus Maii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Elisse Madoci filius uendidi et confirmaui monachis de St[ra]dmarchell pro octo libris partem terre que dicitur Gwothelwern consensu et donatione heredum uille illius in his terminis videlicet ab Helegluin seithuc usque ad fossam et sicut ducente eadem fossa usque ad Gweun et inde in longitudine usque ad Moil cassec et a Moil cassec usque ad riuulum proximum sibi et a riuulo illo usque ad alium riuulum illo maiorem Dedi insuper et confirmaui prefatis monachis totam terram que dicitur Eskengainoc in terminis suis sicut dedit eis antecessor meus Mareduth filius Howel Dedi etiam eis totas pasturas in Edeyrniaun Volo igitur ut prenominati monachi totas prefatas terras et pasturas libere et quiete plenarie et integre et ab omni exactione et consuetudine liberas perpetuo iure possideant videlicet in bosco in plano in aquis in pratis in pascuis in omnibus usibus suis et utilitatibus Et ne hec mea donatio seu uenditio ab aliquo perditionis filio in posterum uioletur tam sigilli mei impressione quam testium attestatione munire et coroborare curaui His testibus Grifino abbate de St[ra]dmarch[ell] Philippo priore Cadugano conuerso Magistro Ruuaun Magistro Heilin Howel filio Ythael Yaruord Seithmarchoc et multis aliis Datum apud Eskeng[ainoclocation] anno ab incarnatione Domini mcxcviij ij Idus Maiidate