Charter Document - 01060016
Charter Number: | 01060016 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 - 1196 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT16 |
Charter:
Alanus gratia Dei Bangorensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Bangorensem constitutis tam presentibus quam futuris salutem gratiam et benedictionem Notum sit uobis omnibus quod Kadwaladrus filius Howel intuitu caritatis pro salute anime sue et parentum suorum dedit et concessit fratribus cisterciensis ordinis ecclesie scilicet Beate ac Perpetue Uirginis Marie de Estradmarhel in perpetuam et quietam elemosinam et ab omni exactione et consuetudine liberam terram omnem a riuulo qui uocatur Bacho usque ad fluuium qui uocatur Dengum Insuper et pascuam a fluuio Dengum usque ad Cumluith eisdem fratribus in proprium usum pro xv marcis uendidit Testes igitur huius donationis et uenditionis hii sunt Laurentius hospitalarius Sulien archidiaconis Ioreuerth decanus filius Howel Ieuwaf filius Ioreuerth Philippus sacerdos de Lanwinnauch Magister Helias Magister Rogerus De laicis uero Meiler filius Nenniau Griffud filius Kadugaun Karadauch Paruus Griffud Hiruein Gurgeneu Preco Henir Uates Sed quoniam ad malum presens etas prona est et ingeniosa et id calumpniose temptat infringere unde sibi lucrum conatur extorquere hanc donationem et uenditionem sigilli nostri impressione confirmamus Quicumque ergo hanc donationem et uenditionem atque carte nostre confirmationem cassare siue perturbare presumpserit per auctoritatem Dei et nostram sciat se anathematis sententia innodatum et a liminibus sancte matris ecclesie eliminatum quandiu in presumptione sua perstiterit
Markups
Names Markup:
Alanus gratia Dei Bangorensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Bangorensem constitutis tam presentibus quam futuris salutem gratiam et benedictionem Notum sit uobis omnibus quod Kadwaladrus filius Howel intuitu caritatis pro salute anime sue et parentum suorum dedit et concessit fratribus cisterciensis ordinis ecclesie scilicet Beate ac Perpetue Uirginis Marie de Estradmarhel in perpetuam et quietam elemosinam et ab omni exactione et consuetudine liberam terram omnem a riuulo qui uocatur Bacho usque ad fluuium qui uocatur Dengum Insuper et pascuam a fluuio Dengum usque ad Cumluith eisdem fratribus in proprium usum pro xvnumeral marcis uendidit Testes igitur huius donationis et uenditionis hii sunt Laurentius hospitalarius Sulien archidiaconis Ioreuerth decanus filius Howel Ieuwaf filius Ioreuerth Philippus sacerdos de Lanwinnauch Magister Helias Magister Rogerus De laicis uero Meiler filius Nenniau Griffud filius Kadugaun Karadauch Paruus Griffud Hiruein Gurgeneu Preco Henir Uates Sed quoniam ad malum presens etas prona est et ingeniosa et id calumpniose temptat infringere unde sibi lucrum conatur extorquere hanc donationem et uenditionem sigilli nostri impressione confirmamus Quicumque ergo hanc donationem et uenditionem atque carte nostre confirmationem cassare siue perturbare presumpserit per auctoritatem Dei et nostram sciat se anathematis sententia innodatum et a liminibus sancte matris ecclesie eliminatum quandiu in presumptione sua perstiterit