Charter Document - 01060005

Charter Document - 01060005


Charter Number: 01060005
Cartulary Title: The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1183
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): National Library of Wales - Ystrad Marchell Charter GT5

Charter:

Noscant vniuersi sancte matris ecclesie filii tam presentes quam futuri quod ego Elisse Madoci filius uendidi et confirmaui monachis de St[ra]dmarchell pro tribus libris in propriam et perpetuam possessionem et ab omni exactione et consuetudine seculari liberam et quietam plenarie et integre et honorifice totam terram illam que uocatur Llecheudin cum omnibus terminis suis et pertinentiis videlicet in bosco in plano in aquis in pratis in pasturis et in omnibus usibus suis et utilitatibus Cuius autem terre ueri termini sunt ab Abercu[m]mein usque ad eius ortum et a Blain cu[m]mehin in directum usque Kair runhoh et a Kairunhoh sicut ducit riuulus ille qui descendit propius iuxta uadum Dolwen et inde riuus Ritdolwen susum usque Gweunrutd et sicut ducit Gweunrutd usque ad ortum riui qui dicitur Nanthucheldref et inde Nanthucheldref deorsum usque Manachduuer et a Manachduuer susum usque ad riuulum qui dicitur Alarch et sic Alarch usque ad Geyro Et quia uolo ut hec mea uenditio prefatis monachis imperpetuum in pace permaneat tam sigilli mei impressione quam testium attestatione muniui et coroboraui His testibus Grifino abbate de St[ra]dmarch[ell] et Philippo priore et Cadugano conuerso Magistro Riuaun et Magistro Heylin Howel filio Ythael Yoruerd Seithmarchog et multis aliis Facta est autem hec uenditio apud Eskengainoc anno videlicet ab incarnatione Domini mc octogesimo iij quartodecimo autem Kalendas Maii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Noscant vniuersi sancte matris ecclesie filii tam presentes quam futuri quod ego Elisse Madoci filius uendidi et confirmaui monachis de St[ra]dmarchell pro tribus libris in propriam et perpetuam possessionem et ab omni exactione et consuetudine seculari liberam et quietam plenarie et integre et honorifice totam terram illam que uocatur Llecheudin cum omnibus terminis suis et pertinentiis videlicet in bosco in plano in aquis in pratis in pasturis et in omnibus usibus suis et utilitatibus Cuius autem terre ueri termini sunt ab Abercu[m]mein usque ad eius ortum et a Blain cu[m]mehin in directum usque Kair runhoh et a Kairunhoh sicut ducit riuulus ille qui descendit propius iuxta uadum Dolwen et inde riuus Ritdolwen susum usque Gweunrutd et sicut ducit Gweunrutd usque ad ortum riui qui dicitur Nanthucheldref et inde Nanthucheldref deorsum usque Manachduuer et a Manachduuer susum usque ad riuulum qui dicitur Alarch et sic Alarch usque ad Geyro Et quia uolo ut hec mea uenditio prefatis monachis imperpetuum in pace permaneat tam sigilli mei impressione quam testium attestatione muniui et coroboraui His testibus Grifino abbate de St[ra]dmarch[ell] et Philippo priore et Cadugano conuerso Magistro Riuaun et Magistro Heylin Howel filio Ythael Yoruerd Seithmarchog et multis aliis Facta est autem hec uenditio apud Eskengainoc anno videlicet ab incarnatione Domini mc octogesimo iij quartodecimo autem Kalendas Maiidate