Charter Document - 01052143

Charter Document - 01052143


Charter Number: 01052143
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1280
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint vniuersi presens scriptum visuri vel audituri quod cum inter religiosos viros abbatem et conuentum de Stonle ex parte vna et Henricum Brond de Stonle et Robertum Baudewyne ac Iohannam vxorem eius ex altera super quibusdam terris et tenementis in Stonle ac rebus aliis fuisset contencio tandem septimo Idus Maii anno domini mcclxxx communibus amicis interuenientibus amicabiliter quieuit in hunc modum videlicet quod predicti abbas et conuentus pro se et suis successoribus concesserunt et relaxauerunt predictis Henrico Roberto et Iohanne totum tenementum illud in Stonle cum suis pertinenciis quod impetrauerunt de eisdem Henrico Roberto et Iohanna per breue noue disseysine apud Thomworthe coram domino Radulpho de Hengham iusticiario domini regis anno regni regis Edwardi vii et insuper sex carectatas bosci tantum recipiendas per deliberacionem forestariorum dictorum abbatis et conuentus in forinsecis boscis de Stonle ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres carectatas et ad festum sancti Michaelis tres carectatas cum vno homine tempore nucleacionis in eisdem boscis quas quidem carectatas bosci cum dicta nucleacione predictus Henricus racione predicti tenementi de la Mustowe in Stonle recuperauit apud Warre wyk de dictis abbate et conuentu anno regni regis Henrici xliiii coram domino Martino de Luttelbury iusticiario domini regis Et predicti Henricus Robertus et Iohanna et eorum heredes et assignati reddent annuatim inperpetuum predictis abbati et conuentui et eorum successoribus pro toto tenemento illo de la Mustowe duos solidos et sex denarios sterlingorum ad quatuor anni terminos in manerio de Stonle constitutos sicut illorum predecessores pro eodem tenemento soluere consueuerunt pro omnibus seruiciis dictis religiosis inde pertinentibus saluis eciam preterea eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus omnibus redditibus sectis et seruiciis de toto tenemento illo de la Lone in Stonle cum suis pertinenciis illis debitis et consuetis sicut in quodam scripto inter memoratos religiosos et Henricum antea confecto lucide continetur Et sciendum quod quicumque tenuerit predictum tenementum de La Mustowe per se distinctum a prefato tenemento de la Lone reddet et faciet inde dictis religiosis redditus et sectas sicut et ceteri liberi homines in dicto manerio pro vna virgata terre reddere et facere consueuerunt memoratis redditibus sectis et seruiciis de dicto tenemento de la Lone in suo pristino statu nichilominus semper duraturis In cuius rei testimonium presenti scripto inter se partito partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Iohanne de la Mustowe Henrico de Fynham et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Nouerint vniuersi presens scriptum visuri vel audituri quod cum inter religiosos viros abbatem et conuentum de Stonle ex parte vna et Henricum Brond de Stonle et Robertum Baudewyne ac Iohannam vxorem eius ex altera super quibusdam terris et tenementis in Stonle ac rebus aliis fuisset contencio tandem septimo Idus Maii anno domini mcclxxxdate communibus amicis interuenientibus amicabiliter quieuit in hunc modum videlicet quod predicti abbas et conuentus pro se et suis successoribus concesserunt et relaxauerunt predictis Henrico Roberto et Iohanne totum tenementum illud in Stonle cum suis pertinenciis quod impetrauerunt de eisdem Henrico Roberto et Iohanna per breue noue disseysine apud Thomworthe coram domino Radulpho de Hengham iusticiario domini regis anno regni regis Edwardi viinumeral et insuper sex carectatas bosci tantum recipiendas per deliberacionem forestariorum dictorum abbatis et conuentus in forinsecis boscis de Stonle ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres carectatas et ad festum sancti Michaelis tres carectatas cum vno homine tempore nucleacionis in eisdem boscis quas quidem carectatas bosci cum dicta nucleacione predictus Henricus racione predicti tenementi de la Mustowe in Stonle recuperauit apud Warre wyk de dictis abbate et conuentu anno regni regis Henrici xliiiinumeral coram domino Martino de Luttelbury iusticiario domini regis Et predicti Henricus Robertus et Iohanna et eorum heredes et assignati reddent annuatim inperpetuum predictis abbati et conuentui et eorum successoribus pro toto tenemento illo de la Mustowe duos solidos et sex denarios sterlingorum ad quatuor anni terminos in manerio de Stonle constitutos sicut illorum predecessores pro eodem tenemento soluere consueuerunt pro omnibus seruiciis dictis religiosis inde pertinentibus saluis eciam preterea eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus omnibus redditibus sectis et seruiciis de toto tenemento illo de la Lone in Stonle cum suis pertinenciis illis debitis et consuetis sicut in quodam scripto inter memoratos religiosos et Henricum antea confecto lucide continetur Et sciendum quod quicumque tenuerit predictum tenementum de La Mustowe per se distinctum a prefato tenemento de la Lone reddet et faciet inde dictis religiosis redditus et sectas sicut et ceteri liberi homines in dicto manerio pro vna virgata terre reddere et facere consueuerunt memoratis redditibus sectis et seruiciis de dicto tenemento de la Lone in suo pristino statu nichilominus semper duraturis In cuius rei testimonium presenti scripto inter se partito partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Iohanne de la Mustowe Henrico de Fynham et aliis