Charter Document - 01050184

Charter Document - 01050184


Charter Number: 01050184
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1293 - 1294
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxii fuit finis levatus in curia regis de predictis ciiii et ii acris vasti de Westwode inter Gwydonem de Foresta magistrum milicie templi querentem et fratrem Iohannem de la Sale abbatem de Stonle deforciantem scilicet quod dictus abbas recognouit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius magistri et ecclesie sue sancte Marie templi Salomonis predicte inperpetuum Et pro recognicione reddicione fine et concordia idem dedit predicto abbati centum marcas argenti Preterea idem magister remisit et quietum clamauit de se et successoribus et ecclesie sancte Marie predictis et de villanis suis de Flichamstede totam communam pasture quam habuerunt in manerio de Stonle pertinentem ad liberum [tenementum] suum in Flichamstede et omnia estoueria vt in husbote heybote fuyrbote colleccione glandium et nucum simul cum omnibus aliis proficuis que idem magister et predecessores sui et eorum homines de Flichamstede in manerio de Stonle percipere solebant vel debebant predicto abbati et conuentui de Stonle et successoribus suis et ecclesie sue sancte Marie de Stonle inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxiidate fuit finis levatus in curia regis de predictis ciiiinumeral et iinumeral acris vasti de Westwode inter Gwydonem de Foresta magistrum milicie templi querentem et fratrem Iohannem de la Sale abbatem de Stonle deforciantem scilicet quod dictus abbas recognouit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius magistri et ecclesie sue sancte Marie templi Salomonis predicte inperpetuum Et pro recognicione reddicione fine et concordia idem dedit predicto abbati centum marcas argenti Preterea idem magister remisit et quietum clamauit de se et successoribus et ecclesie sancte Marie predictis et de villanis suis de Flichamstede totam communam pasture quam habuerunt in manerio de Stonle pertinentem ad liberum [tenementum] suum in Flichamstede et omnia estoueria vt in husbote heybote fuyrbote colleccione glandium et nucum simul cum omnibus aliis proficuis que idem magister et predecessores sui et eorum homines de Flichamstede in manerio de Stonle percipere solebant vel debebant predicto abbati et conuentui de Stonle et successoribus suis et ecclesie sue sancte Marie de Stonle inperpetuum