Charter Document - 01050144

Charter Document - 01050144


Charter Number: 01050144
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1280
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno domini m ducentesimo octogesimo facta fuit hec conuencio Idus Maii inter abbatem et conuentum de Stonle ex parte vna et Robertum Baudewyne de Schoteswelle ex altera videlicet quod predicti abbas et conuentus tradiderunt ac dimiserunt predicto Roberto vnam placeam terre inclusam in villa de Stonle que vocatur Alfereshom tenend et habend sibi et Iohanne vxori sue ad totam vitam ipsorum vel alterius illorum qui superuixerit libere bene et in pace reddendo inde annuatim predictis abbati et conuentui tres solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos antiquitus per predecessores domini regis Edwardi liberis hominibus manerii de Stonele constitutos Si vero heredes dicti Roberti post eius obitum predictam placeam terre de dictis abbate et conuentu et de illorum successoribus tenere voluerint reddent inde eisdem religiosis et suis successoribus annuatim inperpetuum tres solidos et sex denarios sterlingorum predictis terminis absque omni dolo et contradiccione Et predicti abbas et conuentus predictam placeam terre prenominatis Roberto et Iohanne ad vitam ipsorum vt predicitur et eciam heredibus dicti Roberti si eandem placeam modo predicto tenere voluerint contra omnes gentes warantizabunt per predicta seruicia Et sciendum quod si redditus quos memorati Robertus et Iohanna et illorum heredes predictis abbati et conuentui et eorum successoribus reddere tenentur ad aliquem dictorum quatuor terminorum aretro fuerint quod absit et non soluti liceat balliuis dictorum religiosorum qui pro tempore fuerint distringere ipsos per omnia tenementa sua in Stonle donec eisdem religiosis plenius fuerit satisfactum Omnibus vero querelis transgressionibus et demandis tam inter prefatas partes quam inter eosdem religiosos et Henricum Brond de Stonle vsque ad supradictum tempus vndecumque motis remissis imperpetuum sedatis et dampnatis Ita pro hactenus litibus breuibus et huiusmodi patratis et impetratis aliquis illorum alteri respondere minime tenentur In cuius rei testimonium presenti scripto inter se partito partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Alexandro de Crulefeld Michaele de Hurst Elia de Melborne Iohanne de Fynham et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno domini m ducentesimo octogesimodate facta fuit hec conuencio Idus Maii inter abbatem et conuentum de Stonle ex parte vna et Robertum Baudewyne de Schoteswelle ex altera videlicet quod predicti abbas et conuentus tradiderunt ac dimiserunt predicto Roberto vnam placeam terre inclusam in villa de Stonle que vocatur Alfereshom tenend et habend sibi et Iohanne vxori sue ad totam vitam ipsorum vel alterius illorum qui superuixerit libere bene et in pace reddendo inde annuatim predictis abbati et conuentui tres solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos antiquitus per predecessores domini regis Edwardi liberis hominibus manerii de Stonele constitutos Si vero heredes dicti Roberti post eius obitum predictam placeam terre de dictis abbate et conuentu et de illorum successoribus tenere voluerint reddent inde eisdem religiosis et suis successoribus annuatim inperpetuum tres solidos et sex denarios sterlingorum predictis terminis absque omni dolo et contradiccione Et predicti abbas et conuentus predictam placeam terre prenominatis Roberto et Iohanne ad vitam ipsorum vt predicitur et eciam heredibus dicti Roberti si eandem placeam modo predicto tenere voluerint contra omnes gentes warantizabunt per predicta seruicia Et sciendum quod si redditus quos memorati Robertus et Iohanna et illorum heredes predictis abbati et conuentui et eorum successoribus reddere tenentur ad aliquem dictorum quatuor terminorum aretro fuerint quod absit et non soluti liceat balliuis dictorum religiosorum qui pro tempore fuerint distringere ipsos per omnia tenementa sua in Stonle donec eisdem religiosis plenius fuerit satisfactum Omnibus vero querelis transgressionibus et demandis tam inter prefatas partes quam inter eosdem religiosos et Henricum Brond de Stonle vsque ad supradictum tempus vndecumque motis remissis imperpetuum sedatis et dampnatis Ita pro hactenus litibus breuibus et huiusmodi patratis et impetratis aliquis illorum alteri respondere minime tenentur In cuius rei testimonium presenti scripto inter se partito partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Alexandro de Crulefeld Michaele de Hurst Elia de Melborne Iohanne de Fynham et multis aliis