Charter Document - 01050143
Charter Number: | 01050143 |
---|---|
Cartulary Title: | The Stoneleigh Leger Book |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Et anno domini mcclxxx tempore Willelmi de Heyforde abbatis abbas et conuentus de Stonle concesserunt et relaxauerunt Henrico Brond Roberto Baudewyne et Iohanne filie dicti Henrici vxori dicti Roberti totum tenementum illud in Stonle cum pertinenciis quod impetrauerunt de eisdem per breue noue disseysine apud Tomworthe coram Radulpho Ingham anno regni regis Edwardi filii regis Henrici septimo sex carectatas bosci annuatim percipiendas in forinseco bosco abbatis in Stonle quas carectatas prefatus Henricus racione tenementi de la Mustowe recuperauit apud Warrewyke de abbate et conuentu predictis anno regis Henrici xliiii in itinere coram Martino Luytulbury Et predicti Henricus Robertus et Iohanna et eorum heredes et assignati reddent annuatim imperpetuum abbati et conuentui pro tenemento de la Mustowe ii s vi d ad iiii terminos sicut illorum antecessores consueuerunt saluis abbati et conuentui et eorum successoribus omnibus redditibus sectis et seruiciis de tenemento de la Lone cum pertinenciis illis debitis et consuetis sicut in scripto inde per abbatem Ricardum inde confecto plenius apparet quod tale est
Markups
Names Markup:
Et anno domini mcclxxxdate tempore Willelmi de Heyforde abbatis abbas et conuentus de Stonle concesserunt et relaxauerunt Henrico Brond Roberto Baudewyne et Iohanne filie dicti Henrici vxori dicti Roberti totum tenementum illud in Stonle cum pertinenciis quod impetrauerunt de eisdem per breue noue disseysine apud Tomworthe coram Radulpho Ingham anno regni regis Edwardi filii regis Henrici septimo sex carectatas bosci annuatim percipiendas in forinseco bosco abbatis in Stonle quas carectatas prefatus Henricus racione tenementi de la Mustowe recuperauit apud Warrewyke de abbate et conuentu predictis anno regis Henrici xliiiinumeral in itinere coram Martino Luytulbury Et predicti Henricus Robertus et Iohanna et eorum heredes et assignati reddent annuatim imperpetuum abbati et conuentui pro tenemento de la Mustowe iinumeral s vi d ad iiiinumeral terminos sicut illorum antecessores consueuerunt saluis abbati et conuentui et eorum successoribus omnibus redditibus sectis et seruiciis de tenemento de la Lone cum pertinenciis illis debitis et consuetis sicut in scripto inde per abbatem Ricardum inde confecto plenius apparet quod tale est