Charter Document - 01050138

Charter Document - 01050138


Charter Number: 01050138
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1284 - 1285
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presens scriptum visuris vel audituris ita conuenisse inter religiosos viros abbatem et conuentum de Stonle ex parte vna et Robertum le Staleworthe de Stonle et Aliciam vxorem eius ex altera in festo sancti Gregorii pape anno domini millesimo cc lxxxiiii videlicet quod predicti abbas et conuentus dederunt et concesserunt predictis Roberto et Alicie totum illud tenementum in Stonle quod Robertus clericus tenuit in la lone cum pertinenciis suis et nouem acras et dimidiam ac eciam vnam rodam terre arabilis in campis de Stonle de quibus quinque acre et vna roda iacent in Wodefeld videlicet in to Sychenhale iuxta terram Roberti Bedelli pariter quinque seliones pro ii acris et ad Herwardescherd iacent tres seliones pro vna acra quarum vna selio est foreria et subtus le Portwey iacet vna roda quem Geua aliquando tenuit et ad scaleriam Roberti Bedelli iacet vna acra et in eadem cultura ad scaleriam Roberti Dore iacet vna acra Item in alio campo iacent tres acre de quibus supra le Holewey iuxta terram Roberti Baudewyn vna acra quam Bernardus aliquando tenuit et ibidem inferius iuxta terram eiusdem Roberti iacet vna acra cum sua foreria et sepi et fere ad Sauerbrugge iuxta terram suam propriam vna acra Item in tercio campo ad Aylwardesclyf iuxta terram Henrici de Crulefeld iacent pariter quatuor seliones pro vna acra habend et tenend predictis Roberto et Alicie ac illorum heredibus et assignatis totum predictum tenementum tam infra villam quam extra cum suis pertinenciis de predictis abbate et conuentu libere quiete bene et in pace imperpetuum Et preterea predicti abbas et conuentus spontanea et bona voluntate concesserunt predicto Roberto et heredibus suis quod nunquam racione predicti tenementi in la lone fient nec fieri debent disenarii nec tastatores seruisie sed de panagio et de magna precaria quantum ad prenominatum tenementum pertinet quieti sint inperpetuum Verumptamen si animalia sua aliquando pascant in Dalle Westwode Cratteley dabunt pannagium sicut alii homines de la lone reddendo inde annuatim predictis abbati et conuentui et eorum successoribus predicti Robertus et Alicia et eorum heredes vel assignati pro predicto tenemento suo apud Stonle xv d sterlingorum ad duos anni terminos scilicet ad festum beate Marie in Marcio vii d et ob et ad festum sancti Michaelis vii d ob pro omnibus seruiciis secularibus exaccionibus et demandis dictis religiosis pertinentibus exceptis quod ipse et heredes sui et tenentes sui erunt in dicena eorundem religiosorum et venient bis singulis annis ad magnam curiam visus franciplegii in Stonle Et prenominati vero religiosi et eorum successores predictis Roberto et Alicie et eorum heredibus ac assignatis predictum tenementum et predictam terram cum suis pertinenciis contra omnes mortales warantizabunt acquietabunt et per predictum seruicium defendent inperpetuum Pro qua quidem donacione et concessione predicti Robertus et Alicia dederunt et concesserunt memoratis abbati et conuentui in excambium totam terram et totum tenementum quod Robertus et Alicia predicti die confeccionis presentis scripti habebant infra villam de Cobyntone et extra scilicet totam terram illam et tenementum cum omnibus suis pertinenciis quam quedam Felicia filia Radulphi Symyly quondam dedit predicte Alicie vxori predicti Roberti excepta tamen vna dimidia acra terre quam predictus Robertus prius vendidit cuidam Galfrido Symyli filio Radulphi Symyly Et preterea predicti Robertus et Alicia dederunt et concesserunt prefatis abbati et conuentui pro predicto excambio vnum essartum inclusum ad le Redescherd in campis de Asscho et vnam dimidiam acram prati in le Homedewe de Asscho que se extendit iuxta pratum persone a Sondywey vsque ad aquam de Aueneo habend et tenend prenominatis abbati et conuentui et illorum successoribus et assignatis totum predictum tenementum de Cobyntone et totam terram cum pratis pasturis pascuis viis semitis aquis et cum omnibus aliis pertinenciis suis infra villam et extra et eciam predictum essartum ac pratum in campis de Asscho cum omnibus suis libertatibus et pertinenciis adeo libere pure quiete sicut aliqua terra seu possessio liberius purius vel quietius teneri potest vel haberi inperpetuum Et predicti Robertus et Alicia et eorum heredes vel assignati totum predictum tenementum in Cobyntone cum predictis terris et suis ibidem pertinenciis et eciam predictum essartum cum predicta dimidia acra prati in campis de Asscho et cum omnibus ibidem pertinenciis suis prenominatis abbati et conuentui et illorum successoribus ac assignatis contra omnes gentes warantizabunt acquietabunt et defendent inperpetuum et nichilominus prefata Alicia tactis sacrosanctis gratis corporale prestitit sacramentum quod nunquam per se nec per alium nomine dotis nec racione alia hoc factum infringet nec infirmabit In cuius rei testimonium presenti scripto inter se confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Galfrido Symyly Roberto Baudewyne de Stonle Henrico Crulefeld de Stonle et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit omnibus presens scriptum visuris vel audituris ita conuenisse inter religiosos viros abbatem et conuentum de Stonle ex parte vna et Robertum le Staleworthe de Stonle et Aliciam vxorem eius ex altera in festo sancti Gregorii pape anno domini millesimo cc lxxxiiiidate videlicet quod predicti abbas et conuentus dederunt et concesserunt predictis Roberto et Alicie totum illud tenementum in Stonle quod Robertus clericus tenuit in la lone cum pertinenciis suis et nouem acras et dimidiam ac eciam vnam rodam terre arabilis in campis de Stonle de quibus quinque acre et vna roda iacent in Wodefeld videlicet in to Sychenhale iuxta terram Roberti Bedelli pariter quinque seliones pro iinumeral acris et ad Herwardescherd iacent tres seliones pro vna acra quarum vna selio est foreria et subtus le Portwey iacet vna roda quem Geua aliquando tenuit et ad scaleriam Roberti Bedelli iacet vna acra et in eadem cultura ad scaleriam Roberti Dore iacet vna acra Item in alio campo iacent tres acre de quibus supra le Holewey iuxta terram Roberti Baudewyn vna acra quam Bernardus aliquando tenuit et ibidem inferius iuxta terram eiusdem Roberti iacet vna acra cum sua foreria et sepi et fere ad Sauerbrugge iuxta terram suam propriam vna acra Item in tercio campo ad Aylwardesclyf iuxta terram Henrici de Crulefeld iacent pariter quatuor seliones pro vna acra habend et tenend predictis Roberto et Alicie ac illorum heredibus et assignatis totum predictum tenementum tam infra villam quam extra cum suis pertinenciis de predictis abbate et conuentu libere quiete bene et in pace imperpetuum Et preterea predicti abbas et conuentus spontanea et bona voluntate concesserunt predicto Roberto et heredibus suis quod nunquam racione predicti tenementi in la lone fient nec fieri debent disenarii nec tastatores seruisie sed de panagio et de magna precaria quantum ad prenominatum tenementum pertinet quieti sint inperpetuum Verumptamen si animalia sua aliquando pascant in Dalle Westwode Cratteley dabunt pannagium sicut alii homines de la lone reddendo inde annuatim predictis abbati et conuentui et eorum successoribus predicti Robertus et Alicia et eorum heredes vel assignati pro predicto tenemento suo apud Stonle xvnumeral d sterlingorum ad duos anni terminos scilicet ad festum beate Marie in Marcio viinumeral d et ob et ad festum sancti Michaelis vii dnumeral ob pro omnibus seruiciis secularibus exaccionibus et demandis dictis religiosis pertinentibus exceptis quod ipse et heredes sui et tenentes sui erunt in dicena eorundem religiosorum et venient bis singulis annis ad magnam curiam visus franciplegii in Stonle Et prenominati vero religiosi et eorum successores predictis Roberto et Alicie et eorum heredibus ac assignatis predictum tenementum et predictam terram cum suis pertinenciis contra omnes mortales warantizabunt acquietabunt et per predictum seruicium defendent inperpetuum Pro qua quidem donacione et concessione predicti Robertus et Alicia dederunt et concesserunt memoratis abbati et conuentui in excambium totam terram et totum tenementum quod Robertus et Alicia predicti die confeccionis presentis scripti habebant infra villam de Cobyntone et extra scilicet totam terram illam et tenementum cum omnibus suis pertinenciis quam quedam Felicia filia Radulphi Symyly quondam dedit predicte Alicie vxori predicti Roberti excepta tamen vna dimidia acra terre quam predictus Robertus prius vendidit cuidam Galfrido Symyli filio Radulphi Symyly Et preterea predicti Robertus et Alicia dederunt et concesserunt prefatis abbati et conuentui pro predicto excambio vnum essartum inclusum ad le Redescherd in campis de Asscho et vnam dimidiam acram prati in le Homedewe de Asscho que se extendit iuxta pratum persone a Sondywey vsque ad aquam de Aueneo habend et tenend prenominatis abbati et conuentui et illorum successoribus et assignatis totum predictum tenementum de Cobyntone et totam terram cum pratis pasturis pascuis viis semitis aquis et cum omnibus aliis pertinenciis suis infra villam et extra et eciam predictum essartum ac pratum in campis de Asscho cum omnibus suis libertatibus et pertinenciis adeo libere pure quiete sicut aliqua terra seu possessio liberius purius vel quietius teneri potest vel haberi inperpetuum Et predicti Robertus et Alicia et eorum heredes vel assignati totum predictum tenementum in Cobyntone cum predictis terris et suis ibidem pertinenciis et eciam predictum essartum cum predicta dimidia acra prati in campis de Asscho et cum omnibus ibidem pertinenciis suis prenominatis abbati et conuentui et illorum successoribus ac assignatis contra omnes gentes warantizabunt acquietabunt et defendent inperpetuum et nichilominus prefata Alicia tactis sacrosanctis gratis corporale prestitit sacramentum quod nunquam per se nec per alium nomine dotis nec racione alia hoc factum infringet nec infirmabit In cuius rei testimonium presenti scripto inter se confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Galfrido Symyly Roberto Baudewyne de Stonle Henrico Crulefeld de Stonle et multis aliis