Charter Document - 01050113

Charter Document - 01050113


Charter Number: 01050113
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1273
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Inquisicio facta apud Stonle die Iouis proxima post festum Translacionis beati Thome Martiris anno regni regis Edwardi filii regis Henrici primo in plena curia presentibus domino Thoma abbate de Stonle et Henrico Brond ex consensu eorundem de communia bosci pertinente ad tenementum quod dictus Henricus tenet in la lone sicut antecessores dicti Henrici habere solebant et sicut Iordanus bedellus Stephanus bedellus Robertus Dore et Ricardus Pate qui tenuerunt de eadem tenura de la lone habere consueuerunt per Iordanum de Flichamstede Ricardum de Hurst Henricum de Fynham Iohannem de la Sale Henricum de la more Ricardum de Daddele Hugonem de Canle Henricum Rachel Ricardum le Iouene Willelmum Michael Symonem de Waburle et Radulphum Seuere Qui iurati dicunt super sacramentum suum quod antecessores dicti Henrici Brond solebant habere in bosco de Stonle exceptis defensis hayciis voleyis et locis ad porcarias que vocantur Stiholtes de spinis et ramunculis quercuum ad haias suas claudendas in tenemento suo de la lone vbi claudere solebant Et debebant dictam clausuram capere inter festum sancti Martini et Pasche Et durabant haie eorum per biennium ita quod nichil amplius ad easdem infra biennium percipiebant Et si omnes haias suas non fecerint nouas in vno anno set quandam partem durabat pars illa per biennium Item solebant habere ad focum suum et ad panem suum furniandum et ad seruisiam suam brasiandum de isto genere mortui bosci videlicet de spinis alnis et de mortuis corulis que non portabant folia quas quidem corulos potuerunt incidere iuxta terram Potuerunt eciam ista capere tam in absencia forestariorum quam in presencia Ita tamen quod ostenderent forestariis necessitatem suam ad quam predictum estouerium ceperunt quando forestarii superuenerint Debebant eciam ostendere forestariis loca ad que clausuram ceperunt quotiens forestarii petissent Item solebant forestarii adire loca ad que dictum estouerium ceperunt cum testimonio duorum liberorum hominum de manerio et videre ne superfluitatem haberent aut transgressionem facerent Si autem transgressionem facerent in bosco vel superflue caperent fecerunt emendaciones secundum legem communem In cuius rei testimonium predicti iurati presenti scripto sigilla sua apposuerunt

Source (click image below to view full size)