Charter Document - 01050062

Charter Document - 01050062


Charter Number: 01050062
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1305
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Assisa venit recognitura si Abbas de Stonle et magister Thomas de Canle iniuste [] disseysiuerunt Thomam filium Henrici de Fynham de communa pasture sue in Stonle que pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa post primam [] Et vnde queritur quod disseysiuerunt eum de communa pasture sue in quater viginti acris et quatuor vasti cum omnibus aueriis suis per totum annum [] Et abbas et magister Thomas veniunt et magister Thomas dicit quod nullam iniuriam aut disseysinam fecit quia dicit quod ipse intrauit in predictis tenementis in quibus clamat habere predictam communam per predictum abbatem et non per aliquam disseysinam facta fuit hec per predictum abbatem et non per ipsum Et abbas dicit quod non debet inde respondere Dicit enim quod manerium de Stonle est de antiquo dominico regis vbi nullum breue currit nisi paruum breue secundum consuetudinem manerii et petit iudicium si ad istud breue debeat respondere Et Thomas filius Henrici bene cognoscit quod predicta tenementa fuerunt de antiquo dominico domini regis set dicit quod postea quidam Willelmus abbas de Stonle et eiusdem loci conuentus concesserunt et confirmauerunt ipsi Thome tres virgatas terre cum pertinenciis in Fynham quas Henricus pater eius tenuit reddendo eisdem annuatim pro omni seruicio vii s et vi d ad iiii [terminos] scilicet ad festa sancti Michaelis et sancti Thome apostoli et sancte Marie in Marcio et ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste et ad quemlibet terminum xxii d et obolum habend et tenend totam prenominatam terram pro seruicio prenominato ipsis Thome et heredibus suis bene et in pace [] in bosco et plano in pascuis riuis viis semitis et omnibus locis ad eandem terram pertinentibus [] Concesserunt eciam predicti abbas et conuentus quod sint quieti de tolneto et pannagio de propriis porcis et habeant omnes libertates quas Henricus pater predicti Thome et antecessores sui melius et liberius habuerunt tempore nobilis regis Henrici patris domini regis Iohannis [] vnde dicunt quod licet tenementa ad que clamat predictam communam pertinere aliquo tempore fuerunt de antiquo dominico tamen per feoffamentum ipsius abbatis tenementa illa in liberum feodum deuenerunt et petit iudicium si assisa ista retardari debeat Et abbas dicit et bene cognoscit predictam cartam et quicquid in ea continetur Set dicit quod per cartam illam intelligi non potest quod predicta tenementa in liberum feodum deuenerunt immo tantum seruicia eorum tenementorum in certo posita fuerunt Et dicit quod tenementa que sunt de antiquo dominico in liberum feodum deuenire non possunt nisi per ipsum dominum regem aut capitalem dominum aliquis de nouo feoffatus fuerit ita quod transmutacio status fiat inter feoffantem et feoffatum Vnde cum in predicta carta tamen contineatur quod predicta tenementa fuerunt antecessoris predicti Thome que concessa ei tantum fuerunt tenend sicut pater suus tenuit et per certa seruicia Et que quidem carta plus operatur quo ad seruicia limitanda quam ad tenementa in liberum feodum mutanda cum nulla facta fuerit transmutacio status inter feoffatum et feoffantem prout in carta predicta manifeste patet Petit abbas iudicium si ad breue istud quo ad communam pasture quam ad predicta tenementa clamat pertinere respondere debeat cum si tenementa quibus communam predictam dicit pertinere per excepcionem predictam breue suum posset cessare [] Preterea dicit quod tam predictus Thomas quam antecessores sui post confeccionem predicte carte fecerunt omnia seruicia et consuetudines quas alii tenentes predicti manerii fecerunt et in predicta curia placitauerunt de predictis tenementis et sectam ad curiam fecerunt non obstante predicta carta Et eciam dicit quod ipse Thomas prepositus fuit manerii de Stonle et quod predictus Thomas dicit predicta tenementa deuenisse ad liberum feodum per feoffamentum predictum et se tenuisse eadem tenementa per certa seruicia secundum formam scripti predicti Et idem abbas dicit quod predictus Thomas et antecessores sui post confeccionem predicti scripti consuetudines et seruicia hucusque fecerunt sicut alii tenentes eiusdem manerii non obstante predicta carta et quam cartam predictus abbas cognoscit Iusticiarii ex consilio curie processerunt ad inquirendum per assisam predictam si predictus Thomas et antecessores sui a tempore confeccionis predicti scripti tenementa sua ad que clamat predictam communam pertinere tenuerunt per formam predicte carte et per certa seruicia in eadem nominata Preterea predictus dicit quod si conuincatur quod predictus Thomas et antecessores sui a tempore confeccionis predicti scripti tenuerunt tenementa sua predicta per certa seruicia in eodem scripto expressa quod ipse abbas tanquam dominus predicti manerii approwauit se de predicta pastura vt de vasto suo secundum quod ei bene licuit per statutum domini regis nunc et quod idem Thomas extra approwamentum illud habet sufficientem communam tanquam pertinentem [] cum libero ingressu et egressu ad eandem et de hoc ponit se super assisam [] Iurati dicunt super sacramentum suum quod predictus Thomas et antecessores sui a tempore confeccionis predicte carte tenuerunt predicta tenementa ad que clamat predictam communam pertinere per predictam cartam et dicunt quod post confeccionem eiusdem quedam Agnes de Peyto coram Gilberto de Prestone et sociis suis iusticiariis domini regis dudum itinerantibus in comitatu isto tulit quoddam breue versus quendam Iohannem auum predicti Thome de predictis tenementis ad que clamat predictam communam pertinere et quod quidam abbas tunc temporis de Stonle venit in eadem curia et calumpniauit curiam suam eo quod predicta tenementa fuerunt de antiquo dominico corone [] Propter quod dictum fuit ibidem predicte Agneti quod perquireret sibi in curia predicti abbatis paruum breue Que quidem Agnes sic fecit et pendente placito illo in curia abbatis obiit Post cuius mortem quidam Ricardus filius predicte Agnetis consimile breue tulit in curia predicti abbatis versus quendam Henricum patrem predicti Thome ita quod idem Henricus et Ricardus postea inde in eadem curia concordati fuerunt Et dicunt quod idem Thomas alia seruicia fecit tempore suo pro tenementis predictis videlicet sectam ad curiam predicti manerii et quod virgam portauit semel in autumpno vltra messores ipsius abbatis sicut alii sokemanni de manerio predicto Set quo ad hoc quod predictus abbas dicit predictum Thomam fuisse prepositum suum dicunt quod hoc non fuit racione tenementorum predictorum immo racione quorundam tenementorum que tenuit nomine et racione vxoris sue Quesitum eciam si idem Thomas extra predictum approwamentum habet sufficientem communam quantum pertinet ad tenementa sua cum libero ingressu et egressu ad eandem dicunt quod habet sufficientem communam set non cum libero ingressu eo quod via sua ad eandem communam per predictum abbatem artatur quod vix ad communam suam accedere potest [] Memorandum quod predictus Thomas post istud placitum fecit gratis omnia seruicia que ad sokemannum pertinent et post decessum eius venit Iuliana vxor eius in plena curia de Stonle et petiit custodiam et wardum Thome filii et heredis predicti Thome tanquam in Sokemanriam vt sanguis propinquior qui de consuetudine debet habere custodiam et wardum heredis et terrarum suarum vsque ad quintumdecimum etatis sue annum Qui eciam Thomas filius et heres prefati Thome venit ad curiam de Stonle completis xv annis die Iouis proximo post festum sancti Petri quod dicitur ad Vincula anno regni regis Edwardi xxxiii fecit domino abbati de Stonle feodelitatem pro tenementis suis que clamat tenere de eo per seruicia debita et consueta videlicet per eadem seruicia que alii tenentes dicti abbatis faciunt qui tenent de antiquo dominico regis in manerio de Stonle

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Assisa venit recognitura si Abbas de Stonle et magister Thomas de Canle iniuste [] disseysiuerunt Thomam filium Henrici de Fynham de communa pasture sue in Stonle que pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa post primam [] Et vnde queritur quod disseysiuerunt eum de communa pasture sue in quater viginti acris et quatuor vasti cum omnibus aueriis suis per totum annum [] Et abbas et magister Thomas veniunt et magister Thomas dicit quod nullam iniuriam aut disseysinam fecit quia dicit quod ipse intrauit in predictis tenementis in quibus clamat habere predictam communam per predictum abbatem et non per aliquam disseysinam facta fuit hec per predictum abbatem et non per ipsum Et abbas dicit quod non debet inde respondere Dicit enim quod manerium de Stonle est de antiquo dominico regis vbi nullum breue currit nisi paruum breue secundum consuetudinem manerii et petit iudicium si ad istud breue debeat respondere Et Thomas filius Henrici bene cognoscit quod predicta tenementa fuerunt de antiquo dominico domini regis set dicit quod postea quidam Willelmus abbas de Stonle et eiusdem loci conuentus concesserunt et confirmauerunt ipsi Thome tres virgatas terre cum pertinenciis in Fynham quas Henricus pater eius tenuit reddendo eisdem annuatim pro omni seruicio viinumeral s et vinumeral d ad iiiinumeral [terminos] scilicet ad festa sancti Michaelis et sancti Thome apostoli et sancte Marie in Marcio et ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste et ad quemlibet terminum xxiinumeral d et obolum habend et tenend totam prenominatam terram pro seruicio prenominato ipsis Thome et heredibus suis bene et in pace [] in bosco et plano in pascuis riuis viis semitis et omnibus locis ad eandem terram pertinentibus [] Concesserunt eciam predicti abbas et conuentus quod sint quieti de tolneto et pannagio de propriis porcis et habeant omnes libertates quas Henricus pater predicti Thome et antecessores sui melius et liberius habuerunt tempore nobilis regis Henrici patris domini regis Iohannis [] vnde dicunt quod licet tenementa ad que clamat predictam communam pertinere aliquo tempore fuerunt de antiquo dominico tamen per feoffamentum ipsius abbatis tenementa illa in liberum feodum deuenerunt et petit iudicium si assisa ista retardari debeat Et abbas dicit et bene cognoscit predictam cartam et quicquid in ea continetur Set dicit quod per cartam illam intelligi non potest quod predicta tenementa in liberum feodum deuenerunt immo tantum seruicia eorum tenementorum in certo posita fuerunt Et dicit quod tenementa que sunt de antiquo dominico in liberum feodum deuenire non possunt nisi per ipsum dominum regem aut capitalem dominum aliquis de nouo feoffatus fuerit ita quod transmutacio status fiat inter feoffantem et feoffatum Vnde cum in predicta carta tamen contineatur quod predicta tenementa fuerunt antecessoris predicti Thome que concessa ei tantum fuerunt tenend sicut pater suus tenuit et per certa seruicia Et que quidem carta plus operatur quo ad seruicia limitanda quam ad tenementa in liberum feodum mutanda cum nulla facta fuerit transmutacio status inter feoffatum et feoffantem prout in carta predicta manifeste patet Petit abbas iudicium si ad breue istud quo ad communam pasture quam ad predicta tenementa clamat pertinere respondere debeat cum si tenementa quibus communam predictam dicit pertinere per excepcionem predictam breue suum posset cessare [] Preterea dicit quod tam predictus Thomas quam antecessores sui post confeccionem predicte carte fecerunt omnia seruicia et consuetudines quas alii tenentes predicti manerii fecerunt et in predicta curia placitauerunt de predictis tenementis et sectam ad curiam fecerunt non obstante predicta carta Et eciam dicit quod ipse Thomas prepositus fuit manerii de Stonle et quod predictus Thomas dicit predicta tenementa deuenisse ad liberum feodum per feoffamentum predictum et se tenuisse eadem tenementa per certa seruicia secundum formam scripti predicti Et idem abbas dicit quod predictus Thomas et antecessores sui post confeccionem predicti scripti consuetudines et seruicia hucusque fecerunt sicut alii tenentes eiusdem manerii non obstante predicta carta et quam cartam predictus abbas cognoscit Iusticiarii ex consilio curie processerunt ad inquirendum per assisam predictam si predictus Thomas et antecessores sui a tempore confeccionis predicti scripti tenementa sua ad que clamat predictam communam pertinere tenuerunt per formam predicte carte et per certa seruicia in eadem nominata Preterea predictus dicit quod si conuincatur quod predictus Thomas et antecessores sui a tempore confeccionis predicti scripti tenuerunt tenementa sua predicta per certa seruicia in eodem scripto expressa quod ipse abbas tanquam dominus predicti manerii approwauit se de predicta pastura vt de vasto suo secundum quod ei bene licuit per statutum domini regis nunc et quod idem Thomas extra approwamentum illud habet sufficientem communam tanquam pertinentem [] cum libero ingressu et egressu ad eandem et de hoc ponit se super assisam [] Iurati dicunt super sacramentum suum quod predictus Thomas et antecessores sui a tempore confeccionis predicte carte tenuerunt predicta tenementa ad que clamat predictam communam pertinere per predictam cartam et dicunt quod post confeccionem eiusdem quedam Agnes de Peyto coram Gilberto de Prestone et sociis suis iusticiariis domini regis dudum itinerantibus in comitatu isto tulit quoddam breue versus quendam Iohannem auum predicti Thome de predictis tenementis ad que clamat predictam communam pertinere et quod quidam abbas tunc temporis de Stonle venit in eadem curia et calumpniauit curiam suam eo quod predicta tenementa fuerunt de antiquo dominico corone [] Propter quod dictum fuit ibidem predicte Agneti quod perquireret sibi in curia predicti abbatis paruum breue Que quidem Agnes sic fecit et pendente placito illo in curia abbatis obiit Post cuius mortem quidam Ricardus filius predicte Agnetis consimile breue tulit in curia predicti abbatis versus quendam Henricum patrem predicti Thome ita quod idem Henricus et Ricardus postea inde in eadem curia concordati fuerunt Et dicunt quod idem Thomas alia seruicia fecit tempore suo pro tenementis predictis videlicet sectam ad curiam predicti manerii et quod virgam portauit semel in autumpno vltra messores ipsius abbatis sicut alii sokemanni de manerio predicto Set quo ad hoc quod predictus abbas dicit predictum Thomam fuisse prepositum suum dicunt quod hoc non fuit racione tenementorum predictorum immo racione quorundam tenementorum que tenuit nomine et racione vxoris sue Quesitum eciam si idem Thomas extra predictum approwamentum habet sufficientem communam quantum pertinet ad tenementa sua cum libero ingressu et egressu ad eandem dicunt quod habet sufficientem communam set non cum libero ingressu eo quod via sua ad eandem communam per predictum abbatem artatur quod vix ad communam suam accedere potest [] Memorandum quod predictus Thomas post istud placitum fecit gratis omnia seruicia que ad sokemannum pertinent et post decessum eius venit Iuliana vxor eius in plena curia de Stonle et petiit custodiam et wardum Thome filii et heredis predicti Thome tanquam in Sokemanriam vt sanguis propinquior qui de consuetudine debet habere custodiam et wardum heredis et terrarum suarum vsque ad quintumdecimum etatis sue annum Qui eciam Thomas filius et heres prefati Thome venit ad curiam de Stonle completis xvnumeral annis die Iouis proximo post festum sancti Petri quod dicitur ad Vincula anno regni regis Edwardi xxxiiidate fecit domino abbati de Stonle feodelitatem pro tenementis suis que clamat tenere de eo per seruicia debita et consueta videlicet per eadem seruicia que alii tenentes dicti abbatis faciunt qui tenent de antiquo dominico regis in manerio de Stonle