Charter Document - 01050060

Charter Document - 01050060


Charter Number: 01050060
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1299
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Assisa venit recognitura si abbas de Stonle frater Willelmus de Heyforde frater Willelmus de Balscote Alexander filius Alexandri de Couentre Rogerus de Fynham Willelmus de Bolefynch Iohannes frater eius et Robertus Moys iniuste [] disseisiuerunt Robertum Baudewyn de libero tenemento suo in Stonle in Ardena post primam [] et vnde queritur quod disseysiuerunt eum de racionabilibus estoueriis suis in quaterviginti acris bosci scilicet capiendi quolibet anno per totum annum mortuum boscum ad ardendum in domo sua de Stonle et quolibet tercio anno clausuram de spinis et ramillis ad terras suas claudendas in eadem villa sine visu forestarii a festo sancti Martini vsque ad Pascha et eciam percipiendi quolibet anno in eodem bosco sex carucatas bosci per visum forestarii cum pertinenciis [] Et abbas venit et dicit quod assisa non debet inde fieri dicit enim quod Stonle est de antiquo dominico corone domini regis vbi nullum breue currit nisi paruum breue de recto clausum secundum consuetudinem manerii vnde petit iudicium [] Et idem Robertus dicit quod quidam Ricardus predecessor ipsius abbatis concessit cuidam Henrico Braund predicta tenementa cum estoueriis predictis qui de predictis tenementis et estoueriis ipsum Robertum feoffavit ita quod ipse fuit seysitus de predictis tenementis et estoueriis vt de feodis que sunt ad communem legem Dicit enim quod predictus feoffator suus alias coram iusticiariis de banco post predictum feoffamentum sibi inde factum recuperauit estoueria sua versus predecessorem predicti abbatis per breue ad communem legem et super hoc instanter petit assisam Et profert quoddam scriptum sub nomine predicti Ricardi predecessoris predicti abbatis predicto Henrico feoffatori suo confectum Profert eciam cartam domini Henrici regis patris regis nunc de confirmacione predicte concessionis [] inde predicto feoffatori concessam vnde dicit quod predicta tenementa sunt liberum feodum et non de natura antiqui dominici corone domini regis Anglie et petit assisam vt prius [] Et predictus abbas cognouit quod predictus predecessor suus concessit predicto Henrico feoffatori predicti Roberti et quod predictus dominus Henricus rex concessionem illam confirmauit set dicit quod predicta tenementa cum estoueriis predictis postea deuenerunt in manus cuiusdam predecessoris sui qui illa postea dimisit predicto Henrico feoffatori [] tenend de ipsis et successoribus suis per seruilia seruicia et consuetudines seruiles in sokemanria sicut alii sokemanni de bassa tenura illius manerii Et petit iudicium si idem Robertus debeat esse melioris condicionis in hac parte quam predictus Henricus feoffator suus esset si istam assisam arramiat [] Dies datus est eis ad audiendum iudicium suum apud Westmonasterium coram Adam et Willelmo a die sancti Michaelis in xv dies Ad quem diem predicti Robertus et abbas venerunt et idem Robertus [dixit] quod ipse et quedam Iohanna vxor eius alias arramiauerunt quandam assisam noue disseisine de quibusdam tenementis in predicta villa versus quemdam Willelmum de Heyforde predecessorem predicti abbatis per quam assisam compertum fuit quod predictus abbas nullam inde disseysinam fecerat ipsis Roberto et Iohanne Et quod ipsi arramiaverunt iuratores xxiv ad conuincendum xii [] et dicit quod idem Willelmus abbas [] pro timore illius iurate reddidit eidem Roberto et Iohanne quandam virgatam terre de tenementis vnde arramiauerant predictam iuratam que vocatur Moustowe de tenementis que modo posuit in visu suo tenend libere sicut ea prius tenuit absque alio seruicio seruili inde faciendo et quod ipse semper tenuit tenementa ad que predicta estoueria pertinent Et semper fuit in seysina capiendi predicta estoueria sua vt predictum est tanquam pertinencia ad illa tenementa que posuit in visu suo quousque abbas et alii ipsum inde iniuste [] dicit et hoc petit quod inquiratur per assisam [] Et abbas dicit quod predictus Willelmus predecessor suus retradidit predictam virgatam terre predicto Roberto et cuidam Iohanne uxori sue et predicto Henrico tenend de ipso abbate et successoribus suis in Sokemanria secundum consuetudinem manerii [] Et si conuincatur quod predictus Willelmus predecessor suus dimisit predictam virgatam terre tenend libere et non in Sokemanria tunc dicit quod ipse inuenit ecclesiam suam nouercatam de predictis estoueriis de predicto bosco die quo creatus fuit in abbatem Et si conuincatur quod non inuenit ecclesiam suam nouercatam de predictis estoueriis tunc dicit quod predictus Robertus nunquam fuit inde seysitus vt de libero tenemento ita quod potuit inde disseysiri et de hoc ponit se super assisam [] Item preceptum est vicecomiti quod faciat venire assisam coram prefatis A et W apud Couentre in vigilia Pentecostes Et ante predictum festum Pentecostes partes predicte communibus amicis interuenientibus concordarunt prout in indentura inter eos facta plenius continetur in Stonle cuius data est in festo Exaltacionis sancte Crucis Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxvii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Assisa venit recognitura si abbas de Stonle frater Willelmus de Heyforde frater Willelmus de Balscote Alexander filius Alexandri de Couentre Rogerus de Fynham Willelmus de Bolefynch Iohannes frater eius et Robertus Moys iniuste [] disseisiuerunt Robertum Baudewyn de libero tenemento suo in Stonle in Ardena post primam [] et vnde queritur quod disseysiuerunt eum de racionabilibus estoueriis suis in quaterviginti acris bosci scilicet capiendi quolibet anno per totum annum mortuum boscum ad ardendum in domo sua de Stonle et quolibet tercio anno clausuram de spinis et ramillis ad terras suas claudendas in eadem villa sine visu forestarii a festo sancti Martini vsque ad Pascha et eciam percipiendi quolibet anno in eodem bosco sex carucatas bosci per visum forestarii cum pertinenciis [] Et abbas venit et dicit quod assisa non debet inde fieri dicit enim quod Stonle est de antiquo dominico corone domini regis vbi nullum breue currit nisi paruum breue de recto clausum secundum consuetudinem manerii vnde petit iudicium [] Et idem Robertus dicit quod quidam Ricardus predecessor ipsius abbatis concessit cuidam Henrico Braund predicta tenementa cum estoueriis predictis qui de predictis tenementis et estoueriis ipsum Robertum feoffavit ita quod ipse fuit seysitus de predictis tenementis et estoueriis vt de feodis que sunt ad communem legem Dicit enim quod predictus feoffator suus alias coram iusticiariis de banco post predictum feoffamentum sibi inde factum recuperauit estoueria sua versus predecessorem predicti abbatis per breue ad communem legem et super hoc instanter petit assisam Et profert quoddam scriptum sub nomine predicti Ricardi predecessoris predicti abbatis predicto Henrico feoffatori suo confectum Profert eciam cartam domini Henrici regis patris regis nunc de confirmacione predicte concessionis [] inde predicto feoffatori concessam vnde dicit quod predicta tenementa sunt liberum feodum et non de natura antiqui dominici corone domini regis Anglie et petit assisam vt prius [] Et predictus abbas cognouit quod predictus predecessor suus concessit predicto Henrico feoffatori predicti Roberti et quod predictus dominus Henricus rex concessionem illam confirmauit set dicit quod predicta tenementa cum estoueriis predictis postea deuenerunt in manus cuiusdam predecessoris sui qui illa postea dimisit predicto Henrico feoffatori [] tenend de ipsis et successoribus suis per seruilia seruicia et consuetudines seruiles in sokemanria sicut alii sokemanni de bassa tenura illius manerii Et petit iudicium si idem Robertus debeat esse melioris condicionis in hac parte quam predictus Henricus feoffator suus esset si istam assisam arramiat [] Dies datus est eis ad audiendum iudicium suum apud Westmonasterium coram Adam et Willelmo a die sancti Michaelis in xvnumeral dies Ad quem diem predicti Robertus et abbas venerunt et idem Robertus [dixit] quod ipse et quedam Iohanna vxor eius alias arramiauerunt quandam assisam noue disseisine de quibusdam tenementis in predicta villa versus quemdam Willelmum de Heyforde predecessorem predicti abbatis per quam assisam compertum fuit quod predictus abbas nullam inde disseysinam fecerat ipsis Roberto et Iohanne Et quod ipsi arramiaverunt iuratores xxivnumeral ad conuincendum xiinumeral [] et dicit quod idem Willelmus abbas [] pro timore illius iurate reddidit eidem Roberto et Iohanne quandam virgatam terre de tenementis vnde arramiauerant predictam iuratam que vocatur Moustowe de tenementis que modo posuit in visu suo tenend libere sicut ea prius tenuit absque alio seruicio seruili inde faciendo et quod ipse semper tenuit tenementa ad que predicta estoueria pertinent Et semper fuit in seysina capiendi predicta estoueria sua vt predictum est tanquam pertinencia ad illa tenementa que posuit in visu suo quousque abbas et alii ipsum inde iniuste [] dicit et hoc petit quod inquiratur per assisam [] Et abbas dicit quod predictus Willelmus predecessor suus retradidit predictam virgatam terre predicto Roberto et cuidam Iohanne uxori sue et predicto Henrico tenend de ipso abbate et successoribus suis in Sokemanria secundum consuetudinem manerii [] Et si conuincatur quod predictus Willelmus predecessor suus dimisit predictam virgatam terre tenend libere et non in Sokemanria tunc dicit quod ipse inuenit ecclesiam suam nouercatam de predictis estoueriis de predicto bosco die quo creatus fuit in abbatem Et si conuincatur quod non inuenit ecclesiam suam nouercatam de predictis estoueriis tunc dicit quod predictus Robertus nunquam fuit inde seysitus vt de libero tenemento ita quod potuit inde disseysiri et de hoc ponit se super assisam [] Item preceptum est vicecomiti quod faciat venire assisam coram prefatis A et W apud Couentre in vigilia Pentecostes Et ante predictum festum Pentecostes partes predicte communibus amicis interuenientibus concordarunt prout in indentura inter eos facta plenius continetur in Stonle cuius data est in festo Exaltacionis sancte Crucis Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxviidate