Charter Document - 01050044

Charter Document - 01050044


Charter Number: 01050044
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1280
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Inquisicio capta coram Henrico de Notyngham et sociis suis apud Couentre die lune proximo post Epiphaniam anno regni regis Edwardi filii regis Henrici viii per xii iuratores qui dicunt quod abbas [de Stonle] et conuentus de Stonle sunt domini manerii de Stonle cum suis membris et tenent illud in liberam puram et perpetuam elemosinam Primo videlicet habuerunt locum et fundacionem abbatie sue in bruillo de Eacheles et duodecim carucatas terre in dominico infra predictum manerium de dono Henrici regis patris regis Iohannis Insuper Iohannes rex predictam donacionem patris sui confirmauit et preter hoc dedit eis bruillum de Wethele et essarta de Hurst et totam sokam de Stonleya integre cum omnibus consuetudinibus et rectitudinibus et duo molendina aquatica infra dictum manerium cum omnibus suis pertinenciis Et Henricus rex filius regis Iohannis donaciones predecessorum suorum confirmauit Item habent in dicto manerio v carucatas terre in dominico de perquisicione et escaetis Item habent duos seruos tenentes duo mesuagia et xiiii acras terre videlicet Robertum Bedel et Galfridum Dore vnde Robertus tenet ix acras et reddit ii s per annum Et dictus Galfridus tenet v acras reddendo viii d per annum et debent metere per xi dies et dabunt auxilium et debent sequi curiam abbatis ad voluntatem ipsius Item habent xxxiiii tenentes cotarios tenentes ad terminum vite xxxiiii cotagia et quilibet eorum vnam acram terre pro centum quatuordecim solidis et octaginta dies in autumpno excepta precaria Et omnes predicti cotarii debent sequi curiam bis in anno et esse in decena Et si aliquis pro felonia captus sit debet imprisonari apud Stonle et ipsi omnes tenentes de Stonle tam liberi quam alii ipsum custodient dum ibi fuerit sumptibus et expensis tocius manerii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Inquisicio capta coram Henrico de Notyngham et sociis suis apud Couentre die lune proximo post Epiphaniam anno regni regis Edwardi filii regis Henrici viiidate per xiinumeral iuratores qui dicunt quod abbas [de Stonle] et conuentus de Stonle sunt domini manerii de Stonle cum suis membris et tenent illud in liberam puram et perpetuam elemosinam Primo videlicet habuerunt locum et fundacionem abbatie sue in bruillo de Eacheles et duodecim carucatas terre in dominico infra predictum manerium de dono Henrici regis patris regis Iohannis Insuper Iohannes rex predictam donacionem patris sui confirmauit et preter hoc dedit eis bruillum de Wethele et essarta de Hurst et totam sokam de Stonleya integre cum omnibus consuetudinibus et rectitudinibus et duo molendina aquatica infra dictum manerium cum omnibus suis pertinenciis Et Henricus rex filius regis Iohannis donaciones predecessorum suorum confirmauit Item habent in dicto manerio vnumeral carucatas terre in dominico de perquisicione et escaetis Item habent duos seruos tenentes duo mesuagia et xiiiinumeral acras terre videlicet Robertum Bedel et Galfridum Dore vnde Robertus tenet ixnumeral acras et reddit iinumeral s per annum Et dictus Galfridus tenet vnumeral acras reddendo viii dnumeral per annum et debent metere per xinumeral dies et dabunt auxilium et debent sequi curiam abbatis ad voluntatem ipsius Item habent xxxiiiinumeral tenentes cotarios tenentes ad terminum vite xxxiiiinumeral cotagia et quilibet eorum vnam acram terre pro centum quatuordecim solidis et octaginta dies in autumpno excepta precaria Et omnes predicti cotarii debent sequi curiam bis in anno et esse in decena Et si aliquis pro felonia captus sit debet imprisonari apud Stonle et ipsi omnes tenentes de Stonle tam liberi quam alii ipsum custodient dum ibi fuerit sumptibus et expensis tocius manerii