Charter Document - 01050040

Charter Document - 01050040


Charter Number: 01050040
Cartulary Title: The Stoneleigh Leger Book
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Anno domini millesimo cclxxii anno vero regni regis Henrici filii regis Iohannis lvi iiii Nonas Maii sederunt iusticiarii itinerantes apud Warrewyke videlicet abbas de Croyland Gilbertus de Prestone et alii coram quibus iudicatum fuit quod homines antiqui dominii de Stonle non deberent placitare terram extra curiam domini sui de Stonle sicut tunc coram ipsis Nicholaus Fynborghe placitauit cum Galfrido de Crulefeld de quadam terra et Ricardus de Hulle et Susanna versus Nicholaum de Hulle de dimidia virgata terre vbi determinatum fuit quod dicta placita terminari deberent in curia de Stonle et non coram illis nisi curia abbatis eis deficeret Et Nicholaus de Fynborghe coram ipsis iusticiariis portauit breue versus abbatem de Stonle de habend vno gurgite in aqua nostra de Sowe Similiter Willelmus de Peyto tulit breue versus eundem abbatem de terra in Fynham et ambo adiudicati fuerunt quod prosequerentur ius suum in curia de Stonle et non ibi sicut de aliis Eodem vero anno et die accepimus cartam quiete clamancie domini Henrici de Sancto Mauro militis de Cobyntone per quam quietam clamauit communam quam habere solebat in Wethele pro se et heredibus suis et de quadam via in Cobyntone que ducit de fonte versus campum de Cobyntone vnde eciam habemus alias cartas quietancie eiusdem vie cum licencia includendi eandem

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno domini millesimo cclxxiidate anno vero regni regis Henrici filii regis Iohannis lvi iiiinumeral Nonas Maii sederunt iusticiarii itinerantes apud Warrewyke videlicet abbas de Croyland Gilbertus de Prestone et alii coram quibus iudicatum fuit quod homines antiqui dominii de Stonle non deberent placitare terram extra curiam domini sui de Stonle sicut tunc coram ipsis Nicholaus Fynborghe placitauit cum Galfrido de Crulefeld de quadam terra et Ricardus de Hulle et Susanna versus Nicholaum de Hulle de dimidia virgata terre vbi determinatum fuit quod dicta placita terminari deberent in curia de Stonle et non coram illis nisi curia abbatis eis deficeret Et Nicholaus de Fynborghe coram ipsis iusticiariis portauit breue versus abbatem de Stonle de habend vno gurgite in aqua nostra de Sowe Similiter Willelmus de Peyto tulit breue versus eundem abbatem de terra in Fynham et ambo adiudicati fuerunt quod prosequerentur ius suum in curia de Stonle et non ibi sicut de aliis Eodem vero anno et die accepimus cartam quiete clamancie domini Henrici de Sancto Mauro militis de Cobyntone per quam quietam clamauit communam quam habere solebat in Wethele pro se et heredibus suis et de quadam via in Cobyntone que ducit de fonte versus campum de Cobyntone vnde eciam habemus alias cartas quietancie eiusdem vie cum licencia includendi eandem