Charter Document - 01050039
| Charter Number: | 01050039 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Stoneleigh Leger Book |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Henrici lv die Martis post festum sancti Iacobi apostoli facta est inquisicio de Abbate de Stonle qui dicit quod abbas de Stonle in manerio suo de Melborne si porci sui in bosco de Dalle euadant vsque ad boscum de Kenilworthe et prosequuntur per homines dicti abbatis infra vnum diem et duas noctes quiete eis deliberabuntur Et si moram ibi ultra dictum tempus fecerint debent panagiare sicut alii compatriote faciunt Dicunt eciam quod si aueria dicti abbatis intrauerint dictum boscum de Kenillworthe infra sex septimanas tempore panagii debent agistari et si non intrauerint nichil debent aliis vero temporibus omnino quieti erunt
Markups
Names Markup:
Anno regni regis Henrici lv die Martis post festum sancti Iacobi apostolidate facta est inquisicio de Abbate de Stonle qui dicit quod abbas de Stonle in manerio suo de Melborne si porci sui in bosco de Dalle euadant vsque ad boscum de Kenilworthe et prosequuntur per homines dicti abbatis infra vnum diem et duas noctes quiete eis deliberabuntur Et si moram ibi ultra dictum tempus fecerint debent panagiare sicut alii compatriote faciunt Dicunt eciam quod si aueria dicti abbatis intrauerint dictum boscum de Kenillworthe infra sex septimanas tempore panagii debent agistari et si non intrauerint nichil debent aliis vero temporibus omnino quieti erunt
