Charter Document - 01050038
Charter Number: | 01050038 |
---|---|
Cartulary Title: | The Stoneleigh Leger Book |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Henrici xxxvi ad festum sancte Marie Magdalene sederunt iusticiarii itinerantes apud Warrewyke scilicet Rogerus Turkeby Gilbertus de Prestone et eorum socii et tunc amerciatum fuit manerium de Stonle coram ipsis pro non sequendo videlicet in quinque marcis et tunc mulcti fuerunt homines prioris de Kenillworth et homines templariorum de Flichamstede cum hominibus nostris dicti manerii ad soluendum dictam summam v marcarum Item tunc facta fuit pax cum Galfrido de Bobenhulle pro terra quam clamabat esse ius suum in Startone et cum Symone filio Iohannis de Stonle de prato de Alferesham cum terra adiacenti Et cum Willelmo Badecoke de Cobyntone de tribus acris terre et vna roda prati in Cobyntone Eodem anno ad festum sancti Luce facta est pax cum priore de Couentre de secta curie pro terra in Cobyntone Eodem anno ad festum sancti Edwardi adquisitum fuit breue ad talliandum manerium de Stonle quod breue inrotulatur
Markups
Names Markup:
Anno regni regis Henrici xxxvi ad festum sancte Marie Magdalenedate sederunt iusticiarii itinerantes apud Warrewyke scilicet Rogerus Turkeby Gilbertus de Prestone et eorum socii et tunc amerciatum fuit manerium de Stonle coram ipsis pro non sequendo videlicet in quinque marcis et tunc mulcti fuerunt homines prioris de Kenillworth et homines templariorum de Flichamstede cum hominibus nostris dicti manerii ad soluendum dictam summam v marcarumnumeral Item tunc facta fuit pax cum Galfrido de Bobenhulle pro terra quam clamabat esse ius suum in Startone et cum Symone filio Iohannis de Stonle de prato de Alferesham cum terra adiacenti Et cum Willelmo Badecoke de Cobyntone de tribus acris terre et vna roda prati in Cobyntone Eodem anno ad festum sancti Luce facta est pax cum priore de Couentre de secta curie pro terra in Cobyntone Eodem anno ad festum sancti Edwardi adquisitum fuit breue ad talliandum manerium de Stonle quod breue inrotulatur