Charter Document - 01042025
Charter Number: | 01042025 |
---|---|
Cartulary Title: | Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Lambertus de Twit dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis in puram et perpetuam elemosinam unam bouatam terre in campis de Foterby scilicet decem acras terre ex una parte et x ex alia parte eiusdem ville de terra videlicet quam teneo de domino Rogero de Clere Hanc autem donacionem feci eis cum prato quod ad eandem bouatam pertinet et omnibus libertatibus eidem bouete pertinentibus intra villam et extra imperpetuum possidendam liberam et quietam absque omni accione et seruicio seculari excepto forinseco seruicio quod ipsi facient quantum ad eandem bouatam predictam pertinet Hec autem dedi eis pro salute anime mee et omnium meorum et patris mei matrisque mee atque omnium fidelium viuorum et mortuorum antecessorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus eis omnia predicta erga omnes homines imperpetuum et hoc affidauimus ego Lambertus et Henricus filius et heres meus Hiis testibus Reginaldo decano Gilberto decano de Besebi Adelardo prisbitero Hugone de Baius Willelmo de Lekeburne filio Roberti Roberto filio Gilberti de Ormesby Roberto Bechet Suano preposito de Luda Thoma filio Siwate Roberto filio Gilberti decani Radulfo clerico de Foterby Martino clerico Gilleberto Rufo Stephano de Foterby Willelmo filio Damme