Charter Document - 01042014
Charter Number: | 01042014 |
---|---|
Cartulary Title: | Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 - 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Johannes filius Alani filius Raingohti de Stikeforda salutem Nouerit uniuersitas vestra me diuine pietatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et sanctimonialibus de Ormesby ad vela et pepla emenda apud Sanctum Botulphum in liberam puram et perpetuam elemosinam illud toftum cum crofto et cum edificiis et arboribus in tofto inuentis et libertatibus predicto tofto pertinentibus quod Willelmus filius Roysie aliquando tenuit in villa de Bolingbroch et iacet inter toftum Alani filii Yngemund et toftum Johannis Bable cuius tofti capud australe abuttat super toftum Alani Molle salua via iacente in transuerso tofti que dicitur Royselane sicut solebat et esse debet et caput aquilonale abuttat super vetus casteler Habendum et tenendum predictum toftum et croftum cum edificiis arboribus et libero introitu et exitu et ceteris omnibus pertinentiis dictis sanctimonialibus et eorum fratribus clericis et laicis adeo libera et quieta ad includendum et fossandum et ad omnem inde voluntatem faciendam sicut aliqua elemosina a viris religiosis liberius habetur aut possidetur Et ego predictus Johannes et heredes mei warantizabimus et defendemus dictum tenementum cum pertinentiis dictis sanctimonialibus et earum fratribus erga dominum regem et dominos feudi et contra omnes homines de omnibus seruiciis rebus et demandis que sunt vel esse poterint in eternum sicut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus domino Galfrido de Beningwrk domino Henrico de Tohingtona Johanne filio eius Ricardo persona eiusdem ville Roberto de Bolingfttf Alano Sequeystre Johanne de Hagham Gilberto filio Cristiane et multis aliis