Charter Document - 01041038
Charter Number: | 01041038 |
---|---|
Cartulary Title: | Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cuntis Christi fidelibus quod ego Nicholaus de Wadingham dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et conuentui sancte Marie de Sixle in puram et perpetuam elemosinam totam terram meam in Estrasne et tenementum de feudo Ricardi de Flet quod Willelmus filius Haconis et Thomas filius eius tenuerunt de me hereditario iure et seruicium eorum quod michi fecerunt per annum videlicet dimidiam marcam argenti Hanc autem donacionem et elemosinam feci eis pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum quam eciam elemosinam ego et heredes mei contra omnes homines eis warantizabimus Huius donacionis testes sunt Radulfus de Caham Paganus canonicus Willelmus de Rumare Willelmus filius Willelmi de Coleuile Walterus Bee Ricardus de Flet Walterus Bek Matteo de Benyngwortha Willelmus de Mundeuille Ricardus de Haltona Dauid de Totingtona Willelmus de Fulleteby Ricardus de Wadingworde Willelmus de Bleseby filius Alexandri Nicholaus persona de Saleby Gilbertus de Angoteby et Hugo filius eius Adam le Mutre Robertus de Caham Wice de Toudebi