Charter Document - 01030249
| Charter Number: | 01030249 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino animarum anno r r Edwardi filii r Henrici primo coram Gilberto de Preston Magistro Rogero de Seyton Radulfo de Hengham Roberto Fulcon Willelmo Welond et Johanne de Coweham iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Burnel petentem per Johannem filium Willelmi positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum abbatem de Lulleshull tenentem per Stephanum de Hyneton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Adbritheleye cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Ricardus recognovit predictum manerium cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue beate Marie de Lulleshull et illud remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hoc recognitione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicto Ricardo decem marcas argenti
