Charter Document - 01030224

Charter Document - 01030224


Charter Number: 01030224
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1282
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Salop in crastino animarum anno regni regis Edwardi filii Regis Henrici decimo coram Thoma Welond John Lovetot Rogero de Leycestr[] Willelmo de Burruton justiciariis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam de Wytinton petentem et Lucam abbatem de Lilleshull tenentem de manerio de Longedon super Tirne cum pertinentiis unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Thomas recognovit predictum manerium cum pertinentiis esse ius ipsius Abbatis et ecclesie sue de Lilleshull et illud remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicto Thome quatuor centum marcas argenti

Source (click image below to view full size)