Charter Document - 01030221

Charter Document - 01030221


Charter Number: 01030221
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop[] a die Sancti Michaelis in tres septimanos anno regni regis Henrici filii regis Johannis undecim coram Thoma de Muleton Maurico de Gaunt Roberto de Lexinton Radulfo Musard justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Willelmum abbatem de Lilleshull petentem et Hugonem de Alvinton et Aliciam uxorem eius tenentes de medietate unius hide terre cum pertinentiis in Preston unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicti Hugo et Alicia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Alicie ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Lilleshull inperpetuum totum ius et clamium quod habuerunt vel habere poterunt in tota predicta terra cum pertentiis Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas dedit predictis Hugoni et Alicie quinque marcas argenti et dimidiam

Source (click image below to view full size)