Charter Document - 01030220
Charter Number: | 01030220 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta die lune proxima ante festum Sancti Petri advincula apud Covintr[] anno regni regis Henrici secundi xxv coram Galfrido Eliens episcopo et Nicholao archideacono Coventr[] et magistro R de Weseby et Galfrido Hos et Gileberto Pyppard iusticiariis domini regis qui tunc aderant inter Lucam de Quatuormaris et abbatem et canonicos de Lilleshull de pastura quadam inter Esseby et Overton et domibus quibusdam levatis in eadam pastura unde placitum fuit inter eos in curia regis Scilicet quod predictus Luca pro amore del et pro animabus antecessorum suorum et salute anime sue quietam clamavit predictis abbati et canonicis de Lilleshull inperpetuum pasturam illam in qua domus ille fuerunt de quibus Lucas placitavit adversus eos et querelam quam movit versus eos de eadem pastura et de eisdem domibus eis omnino coram justiciariis remisit Ita quod Lucas nichil habebit nec heredes sui in clauso ubi predicte domus levate fuerunt sed extra clausum communiter cum predicto abbate et canonicis habebunt pasturam suam
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta die lune proxima ante festum Sancti Petri advincula apud Covintr[] anno regni regis Henrici secundi xxvdate coram Galfrido Eliens episcopo et Nicholao archideacono Coventr[] et magistro R de Weseby et Galfrido Hos et Gileberto Pyppard iusticiariis domini regis qui tunc aderant inter Lucam de Quatuormaris et abbatem et canonicos de Lilleshull de pastura quadam inter Esseby et Overton et domibus quibusdam levatis in eadam pastura unde placitum fuit inter eos in curia regis Scilicet quod predictus Luca pro amore del et pro animabus antecessorum suorum et salute anime sue quietam clamavit predictis abbati et canonicis de Lilleshull inperpetuum pasturam illam in qua domus ille fuerunt de quibus Lucas placitavit adversus eos et querelam quam movit versus eos de eadem pastura et de eisdem domibus eis omnino coram justiciariis remisit Ita quod Lucas nichil habebit nec heredes sui in clauso ubi predicte domus levate fuerunt sed extra clausum communiter cum predicto abbate et canonicis habebunt pasturam suam