Charter Document - 01030215

Charter Document - 01030215


Charter Number: 01030215
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec finalis concordia facta in curia domini Regis apud Conventr[] a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo coram Roberto de Lexinton Olivero de Vallibus Johanne de Hulecote[] et Willelmo de Ludint[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Nicholaum de Maydeford[] and Matill[] uxorem eius petentes et Simonem abbatem de Lilleshull tenentem de una virgata et nonem acris terre et dimidia cum pertinentiis in Freseleg unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Nicholas et Matilld[] remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Matill predicto abbati et successoribus suis et ecclesie de Lilleshull[] totum ius et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine concordia idem abbas dedit predictis Nicholao et Matlid[] quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)