Charter Document - 01030214

Charter Document - 01030214


Charter Number: 01030214
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Hillar[] in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis xiiii coram Thoma de Muleton S de Sedgrave Willelmo de Raleg[] Roberto de Lexinton Willelmo de Lond[] magistro Roberto de Sardelawe et Ricardo Reing iusticiariis domini Regis et allis domini[] Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Willelmum abbatem de Lilleshull querentem et Willelmum Pant[] deforciantem de advocatione ecclesie de Badmint[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictam advocacionem esse ius ipsius abbati et ecclesie sue de Lilleshull[] ut illam quam idem abbas et ecclesia sua de Lilleshull[] habent ex dono Hugonis Pant[] patris ipsius Willelmi cuius heres ipse est Habend et tenend ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Lilleshull[] in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem abbas recepit eumdem Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua de Lilleshull inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Hillar[] in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis xiiiidate coram Thoma de Muleton S de Sedgrave Willelmo de Raleg[] Roberto de Lexinton Willelmo de Lond[] magistro Roberto de Sardelawe et Ricardo Reing iusticiariis domini Regis et allis domini[] Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Willelmum abbatem de Lilleshull querentem et Willelmum Pant[] deforciantem de advocatione ecclesie de Badmint[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictam advocacionem esse ius ipsius abbati et ecclesie sue de Lilleshull[] ut illam quam idem abbas et ecclesia sua de Lilleshull[] habent ex dono Hugonis Pant[] patris ipsius Willelmi cuius heres ipse est Habend et tenend ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Lilleshull[] in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem abbas recepit eumdem Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua de Lilleshull inperpetuum