Charter Document - 01030213
Charter Number: | 01030213 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Lichefeld a die sancti Michaelis in tres septimanas anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis quinto coram Ranulfo abbate de Evesham Martin de Pathull Roberto de Lexint Rad[] Musard justiciariis itinantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Simonis petentem et Alanum abbatem de Lilleshull de duabus virgatis terre cum pertinentiis in Asseby quas idem Willelmus clamavit versus Warinum de Culverteby Et unde idem Warinus vocavit ipsum abbatem de Lilleshull ad warantum versus eum Qui venit per fratrem Thomam priorem suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et terram illam ei warantizavit Et unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter ipsos Willelmum et Warinum in prefata curia Scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancte Marie de Lilleshull Et pro hac recognitione et fine et concordia idem abbas concessit ipso Willelmo totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis Habend et tenend ipsi Willelmo tota vita sua de predicto abbate et successoribus suis Reddendo inde annuatim quatuor solidos ad duos terminos anni scilicet medietatem ad annunciationem Beate Marie et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni servicio Ita quod predictus Warinus de Culverteby qui tenementum illud tenet et Simon filius eiusdem Warini si idem Simon eundem Warinum supervixerit habeant et teneant totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis tota vita ipsorum de predicto Willelmo tota vita sua Reddendo inde annuatim ipsi Willelmo octo solidos ad predictos terminos pro omni servicio Si vero contigerit quod predicti Warinus et Simon obierint priusquam idem Willelmus predicte due virgate terre cum omnibus pertinentiis suis remanebunt ipsi Willelmo tenend tota vita sua in dominico de predicto abbate et successoribus suis per predictum servitium quatuor solidorum per annum reddendorum ad predictos terminos pro omni servicio Et post decessum ipsius Willelmi totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis remanebit ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Lilleshull quietum de heredibus ipsius Willelmi inperpetuum Si autem contigerit quod idem Willelmus obierit priusquam idem Warinus vel Simon ipsi Warinus et Simon unus post alium sicut predictum est tenebit totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis tota vita sua de ipso Abbate et successoribus suis Reddendo inde annuatim predictos octo solidos per annum ad duos terminos scilicet medietatem ea Annunciationem Beate Marie et alteram medietatem in festo Sancti Michaelis pro omni servicio Et post decessum utriusque ipsorum Warini et Simonis totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis remanebit ipsi Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Lilleshull quietum de heredibus ipsorum Warini et Simonis inperpetuum