Charter Document - 01030212

Charter Document - 01030212


Charter Number: 01030212
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1188
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Geitenton die martis proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni domini regis Henrici secundi xxxiiii coram ipso domino Rege et presentibus H Dunelm[] et J Norwic[] episcopis et Godefrido de Lucy et Ranulfo de Glanvill et Willelmo de Hunez constabulario et Bertramo de Verdun et Galfrido filio Petri et Hugone Pant[] et aliis fidelibus domini Regis que ibi tunc aderant inter abbatem de Lilleshull et Willelmum de Boterell et Ysabella uxorem suam et Philippum de Stepelton de iiii hidis terre in Wiluredechot[] unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis Scilicet quod ipse abbas concessit totam prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis tenend ipsi Willelmo et Ysabelle uxori sue et heredibus suis de eo et de ecclesia de Lilleshull[] et inde Willelmus devenit homo prefati abbatis Et ipse Willelmus et Ysabella concesserunt prefato Philippo totam prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis tenend de se et heredibus suis ipsi et heredibus suis per servitium x s per annum pro omni servitio quod ad ipsos vel heredes suos pertinet et faciendo in forinsecum servitium quod ad terram illam pertinet Et prefatus Willelmus et Isabella uxor sua concesserunt prefato abbati et ecclesie de Lilleshull v s de prefatis x s donec ecclesia de Wistanestowe que est de donatione Philippi prefati vacaverit Et cum illa vacaverit prefatus Philippus concessit ipsi abbati et ecclesie de Lilleshull[] xl s in ipsa ecclesia per annum recipiendos per manum parsone ipsius ecclesie salva ipsi Philippo advocatione et presentatione illius ecclesie et heredibus suis Et tunc prefatus Philippus et heredes sui reddent integre prefato Willelmo et Ysabelle et heredibus suis prefatos x s per annum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Geitenton die martis proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni domini regis Henrici secundi xxxiiiidate coram ipso domino Rege et presentibus H Dunelm[] et J Norwic[] episcopis et Godefrido de Lucy et Ranulfo de Glanvill et Willelmo de Hunez constabulario et Bertramo de Verdun et Galfrido filio Petri et Hugone Pant[] et aliis fidelibus domini Regis que ibi tunc aderant inter abbatem de Lilleshull et Willelmum de Boterell et Ysabella uxorem suam et Philippum de Stepelton de iiiinumeral hidis terre in Wiluredechot[] unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis Scilicet quod ipse abbas concessit totam prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis tenend ipsi Willelmo et Ysabelle uxori sue et heredibus suis de eo et de ecclesia de Lilleshull[] et inde Willelmus devenit homo prefati abbatis Et ipse Willelmus et Ysabella concesserunt prefato Philippo totam prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis tenend de se et heredibus suis ipsi et heredibus suis per servitium x snumeral per annum pro omni servitio quod ad ipsos vel heredes suos pertinet et faciendo in forinsecum servitium quod ad terram illam pertinet Et prefatus Willelmus et Isabella uxor sua concesserunt prefato abbati et ecclesie de Lilleshull v snumeral de prefatis x snumeral donec ecclesia de Wistanestowe que est de donatione Philippi prefati vacaverit Et cum illa vacaverit prefatus Philippus concessit ipsi abbati et ecclesie de Lilleshull[] xl snumeral in ipsa ecclesia per annum recipiendos per manum parsone ipsius ecclesie salva ipsi Philippo advocatione et presentatione illius ecclesie et heredibus suis Et tunc prefatus Philippus et heredes sui reddent integre prefato Willelmo et Ysabelle et heredibus suis prefatos x snumeral per annum