Charter Document - 01030207
Charter Number: | 01030207 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop[] in octabis Sancti Michaelis anno regni regis J v coram Willelmo de Cantelup Simone de Pathleshull Henrico de Norhant Ricardo de Seing justiciariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum abbatem de Lilleshull petentem et Willelmum filium Roberti tenentem de xv acris terre et i acra prati cum pertinentiis in Salop[] unde placitum fuit inter eos in Curia prefata scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram et pratum cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancti Alcmundi de Salop Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo totam predictam terram et pratum cum pertinentiis tenend sibi et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sancti Alcmundi de Salop in perpetuum per servitium xv denariorum per annum reddendorum ad festum sancte Marie in Marcio pro omni servicio Et pro hac concessione predictus Willelmus dedit predicto abbati i marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop[] in octabis Sancti Michaelis anno regni regis J vdate coram Willelmo de Cantelup Simone de Pathleshull Henrico de Norhant Ricardo de Seing justiciariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum abbatem de Lilleshull petentem et Willelmum filium Roberti tenentem de xvnumeral acris terre et inumeral acra prati cum pertinentiis in Salop[] unde placitum fuit inter eos in Curia prefata scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram et pratum cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancti Alcmundi de Salop Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo totam predictam terram et pratum cum pertinentiis tenend sibi et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sancti Alcmundi de Salop in perpetuum per servitium xvnumeral denariorum per annum reddendorum ad festum sancte Marie in Marcio pro omni servicio Et pro hac concessione predictus Willelmus dedit predicto abbati inumeral marcam argenti