Charter Document - 01030203
Charter Number: | 01030203 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Salop[] in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis J v coram Willelmo de Cantelup[] Simone de Patleshull Henrico de Norhant[] Ricardo de Seing iusticiariis et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum abbatem de Lilleshull petentem et Elyam de Ettingham tenentem de dimidia virgata terre cum pertinentiis in Ettingham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Elyas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancti Alcmundi de Salop[] Et pro hac recognitione et fine et concordia idem abbas concessit predicto Elye predictam dimidiam virgatam terre cum pertinentiis tenend simul cum una alia dimidia virgata terre cum pertinentiis quam idem Elyas prius tenuit in eadem villa tota vita ipsius Elye de predicto abbate et successoribus suis et de ecclesie Sancti Alcmundi de Salop Reddendo inde iii s per annum ad festum sancti Michaelis pro omni servicio Et post decessum ipsius Elye utraque predictarum dimidiarum virgatarum terre cum pertinentiis redibit ad predictum abbatem vel successores suos et ad ecclesiam Sancti Alcmundi de Salop[] quiete
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Salop[] in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis J vdate coram Willelmo de Cantelup[] Simone de Patleshull Henrico de Norhant[] Ricardo de Seing iusticiariis et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum abbatem de Lilleshull petentem et Elyam de Ettingham tenentem de dimidia virgata terre cum pertinentiis in Ettingham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Elyas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancti Alcmundi de Salop[] Et pro hac recognitione et fine et concordia idem abbas concessit predicto Elye predictam dimidiam virgatam terre cum pertinentiis tenend simul cum una alia dimidia virgata terre cum pertinentiis quam idem Elyas prius tenuit in eadem villa tota vita ipsius Elye de predicto abbate et successoribus suis et de ecclesie Sancti Alcmundi de Salop Reddendo inde iiinumeral s per annum ad festum sancti Michaelis pro omni servicio Et post decessum ipsius Elye utraque predictarum dimidiarum virgatarum terre cum pertinentiis redibit ad predictum abbatem vel successores suos et ad ecclesiam Sancti Alcmundi de Salop[] quiete