Charter Document - 01030200

Charter Document - 01030200


Charter Number: 01030200
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1195
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lichesf[] anno regni Regis Ricardi vi die Sabbati proxima post festum Beatorum Marcellini et Petri coram venerabili patre H Cant[] Archiepiscopo totius Anglie primate et apostolice sedis legato et Willelmo de Warenne et Radulfo de Ardern et W precentore sancti Pauli Lond[] Rannulfo Thesaurario Sarresbirie et Hugone de Chaucumb[] et aliis fidelibus domini Regis ibi tunc presentibus inter Willelmum Burnel petentem et Abbatem et Canonicos de Lillesh[] tenentes de villa de Edbricteleg cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Willelmus Burnel tenebit predictam villam de Edbricteleg cum pertinentiis de Abbate et Canonicis de Lillesh[] omnibus diebus vite sue ad firmam solvendo inde eis annuatim xv s medietatem in festo sancti Petri advinculam et medietatem in Purificationem beate Marie Ita quod nec ipsam villam nec aliquam partem illius ville vendere vel invadiare vel in dotem dare vel aliquo alio modo alienare poterit quominus ea libera et soluta et quieta prefatis abbati et Canonicis revertatur post mortem ipsius Willelmi sine omni clamio et calumpnia omnium heredum ipsius Willelmi Et si prefatus Willelmus habitum religionis susceperit vel in peregrinacionem Jerusalem ierit tota predicta villa cum pertinentiis integre sine omni diminutione ad predictos Abbatem et Canonicos revertetur si vero predictus Willelmus predictam villam vel eius partem vendere vel invadiare vel aliquo modo alienare voluerit per consilium et rationabilem taxationem de Bildewas[] et de Hagemon abbatum predictis abbati et canonicis de Lilleshull per conveniens precium eam dimittet Et interim idem abbas et canonici habebunt pasturam et aisiamenta bosci predicte ville sine vasto ad usus eorum neccesarios Et idem W Burnell tenebit predictum boscum et inde capiet ad usus suos necessarios Ita tamen quod non faciet inde vastum nec exilium Preterea sepedictus W concessit sepedictis abbati et canonicis aisiamenta bosci sui de Langheleg[] per visum forestarii sui ad usus eorum necessarios in Ettingham Predictus etiam W Burnell quietum clamavit de se et heredibus suis inperpetuum totum ius quod se iure hereditarie habere dicebat in predicta villa de Edbricteleg [] predictis Abbati et canonicis secundum cirographum inter eosdem abbatem et canonicos et Thomam Burnell fratrem suum in curia domini Regis factum Et cirographum illud eis reddidit ad instantiam insuper et petitionem utriusque partis apposuit venerabilis pater H Cant Arch et alii magnati

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lichesf[] anno regni Regis Ricardi vi die Sabbati proxima post festum Beatorum Marcellini et Petridate coram venerabili patre H Cant[] Archiepiscopo totius Anglie primate et apostolice sedis legato et Willelmo de Warenne et Radulfo de Ardern et W precentore sancti Pauli Lond[] Rannulfo Thesaurario Sarresbirie et Hugone de Chaucumb[] et aliis fidelibus domini Regis ibi tunc presentibus inter Willelmum Burnel petentem et Abbatem et Canonicos de Lillesh[] tenentes de villa de Edbricteleg cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Willelmus Burnel tenebit predictam villam de Edbricteleg cum pertinentiis de Abbate et Canonicis de Lillesh[] omnibus diebus vite sue ad firmam solvendo inde eis annuatim xv snumeral medietatem in festo sancti Petri advinculam et medietatem in Purificationem beate Marie Ita quod nec ipsam villam nec aliquam partem illius ville vendere vel invadiare vel in dotem dare vel aliquo alio modo alienare poterit quominus ea libera et soluta et quieta prefatis abbati et Canonicis revertatur post mortem ipsius Willelmi sine omni clamio et calumpnia omnium heredum ipsius Willelmi Et si prefatus Willelmus habitum religionis susceperit vel in peregrinacionem Jerusalem ierit tota predicta villa cum pertinentiis integre sine omni diminutione ad predictos Abbatem et Canonicos revertetur si vero predictus Willelmus predictam villam vel eius partem vendere vel invadiare vel aliquo modo alienare voluerit per consilium et rationabilem taxationem de Bildewas[] et de Hagemon abbatum predictis abbati et canonicis de Lilleshull per conveniens precium eam dimittet Et interim idem abbas et canonici habebunt pasturam et aisiamenta bosci predicte ville sine vasto ad usus eorum neccesarios Et idem W Burnell tenebit predictum boscum et inde capiet ad usus suos necessarios Ita tamen quod non faciet inde vastum nec exilium Preterea sepedictus W concessit sepedictis abbati et canonicis aisiamenta bosci sui de Langheleg[] per visum forestarii sui ad usus eorum necessarios in Ettingham Predictus etiam W Burnell quietum clamavit de se et heredibus suis inperpetuum totum ius quod se iure hereditarie habere dicebat in predicta villa de Edbricteleg [] predictis Abbati et canonicis secundum cirographum inter eosdem abbatem et canonicos et Thomam Burnell fratrem suum in curia domini Regis factum Et cirographum illud eis reddidit ad instantiam insuper et petitionem utriusque partis apposuit venerabilis pater H Cant Arch et alii magnati