Charter Document - 01030197
Charter Number: | 01030197 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f51v) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes dei gratia Norwic episcopus salutem in domino Universis notum esse volumus quod cum contraversia verteretur inter venerabilem virum R[obertus] abbatem et conventum de Rames[iensi] et nobilem virum Johannem extraneum super advocationem ecclesie de Hulme nos ex officii nostri debito pacem inter illos reformare volantes pietatis intuitu ipso J[ohannum] eiusdem ecclesie patrono assensu prebente concessimus ut iam dictus abbas et conventus unam marcam argenti inperpetuum de eadem annuatim percipiant ecclesia Quam clericus quicumque fuerit in ipsa ecclesia ad presentationem prefati J[ohannem] vel heredum suorum ab episcopo persona institutus eidem abbati et conventui annuatim de predicta persolvet ecclesia Ipse autem abbas et conventus nichil amplius in ipsa sibi poterunt ecclesia vendicare Memoratus vero Johannes et heredes sui ad ecclesiam illam cum ipsam vacare contigerit episcopo clericum presentabunt Et ut hec nostra concessio perpetuam habeant firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri apposicione confirmamus Hiis testibus Godefrido de Luci Rad[ulphus] Hereford et Rad[ulpho] Colecestre et Willelmo Toteness archidiaconis Gaufrido capellano Magistro Lamberto Magistro Waltero de Calna