Charter Document - 01030196

Charter Document - 01030196


Charter Number: 01030196
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1188
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium die dominica proxima post festum Sancti Martini anno regni Regis H secundi xxxiiii coram J episcopo Norwic et Rann[] de Glanvill[] justic[] domini Regis et Godefr[] de Luci et Rad[] archidiacono Hereford[] et aliis fidelibus Domini Regis tunc ibi presentibus Inter Abbatem Rames[] et Johannem Extraneum per magistrum Herebertum quem ipse Abbas attornaverat loco suo in Curia Domini Regis ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hulmo unde placitum fait inter eos in Curia Domini Regis et unde magna assisa fuit summonita Scilicet quod idem Abbas de Conventus Rames[] clamant quietum de se et successoribus suis totum ius et clamium quod in illa advocatione habuerunt prefato Johanni et heredibus suis in perpetuum Et Johannes episcopus Norwic[] consensu predicti Johannis extranei dat et concedit ecclesie Ram[] unam marcam argenti singulis annis a persona prefate ecclesie percipiendam in ebdomada Pasche Ita quod quicumque in eadem ecclesia ab eodem Johanne extraneo presentatus fuerit persona eandem marcam annuatim ad predictum terminum persolvat eidem monasterio de ecclesia prefata

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium die dominica proxima post festum Sancti Martini anno regni Regis H secundi xxxiiiidate coram J episcopo Norwic et Rann[] de Glanvill[] justic[] domini Regis et Godefr[] de Luci et Rad[] archidiacono Hereford[] et aliis fidelibus Domini Regis tunc ibi presentibus Inter Abbatem Rames[] et Johannem Extraneum per magistrum Herebertum quem ipse Abbas attornaverat loco suo in Curia Domini Regis ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hulmo unde placitum fait inter eos in Curia Domini Regis et unde magna assisa fuit summonita Scilicet quod idem Abbas de Conventus Rames[] clamant quietum de se et successoribus suis totum ius et clamium quod in illa advocatione habuerunt prefato Johanni et heredibus suis in perpetuum Et Johannes episcopus Norwic[] consensu predicti Johannis extranei dat et concedit ecclesie Ram[] unam marcam argenti singulis annis a persona prefate ecclesie percipiendam in ebdomada Pasche Ita quod quicumque in eadem ecclesia ab eodem Johanne extraneo presentatus fuerit persona eandem marcam annuatim ad predictum terminum persolvat eidem monasterio de ecclesia prefata