Charter Document - 01030078
Charter Number: | 01030078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Simon de Wytacre miles eternam in domino salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Beate Marie de Lilleshull et canonicis ibidem deo servientibus totas terras illas quas Robertus de Kayly avunculus patris mei dedit et vendidit eisdem canonicis de Lilleshull habend et in perpetuum tenend in liberam puram et perpetuam elemosinam secundum tenorem cartarum dicti Roberti de Kayly quas ipsi habent de dono et vendicione ipsius Roberti scilicet illas terras quas habent in possessione salvo tamen servicio domini Regis de tribus virgatis terre quibus placitum fuit in curia domini regis coram justiciariis apud Coventr[] tunc itinerantibus Habeant etiam communem pasturam et pessonam in bosco meo de Scoffold et per totam terram meam de Freseleg preter succisionem et adgisticionem porcorum in eodem bosco de Scoffold Nec ego nec aliquis meorum succidemus nec adgistabimus porcos in bosco abbatis de Lilleshull[] in Freseleg[] H T