Charter Document - 01030059

Charter Document - 01030059


Charter Number: 01030059
Cartulary Title: The Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herebertus divina miseratione Sarreberiensis ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos inspectis cartis Roberti de Budlers quondam patroni ecclesie de Pulton et Willelmi de Curtenaya successoris eius perpendisse ex donacione dicti Roberti et confirmatione prenominati Willelmi ius patronatus memorate ecclesie de Pulton ad ecclesiam sancte Marie de Lilleshull et canonicos ibidem deo serventes pertinere Unde nos caritatis intuitu et religiosis favore donacionem illam rationabiliter factam sicut carte predictorum patronorum testantur auctoritate pontificali confirmamus Salvo in omnibus iure auctoritate et dignitate Sarresbyensis ecclesie et nostro et successorum nostrorum Dat[] per manum Ricardi capellani apud Poternam xvi kal Augusti pontificii nostri anno xxi His t[]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herebertus divina miseratione Sarreberiensis ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos inspectis cartis Roberti de Budlers quondam patroni ecclesie de Pulton et Willelmi de Curtenaya successoris eius perpendisse ex donacione dicti Roberti et confirmatione prenominati Willelmi ius patronatus memorate ecclesie de Pulton ad ecclesiam sancte Marie de Lilleshull et canonicos ibidem deo serventes pertinere Unde nos caritatis intuitu et religiosis favore donacionem illam rationabiliter factam sicut carte predictorum patronorum testantur auctoritate pontificali confirmamus Salvo in omnibus iure auctoritate et dignitate Sarresbyensis ecclesie et nostro et successorum nostrorum Dat[] per manum Ricardi capellani apud Poternamlocation xvi kal Augusti pontificii nostri anno xxidate His t[]