Charter Document - 01030050
Charter Number: | 01030050 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Lilleshall Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte ecclesie fidelibus ad quorum noticiam presens scripta pervenerit Robertus dei gratia abbas de Rames eiusdemque loci conventus eternam in domino salutem Universitati vestre notum fieri volumus quod controversia que vertebatur inter nos et nobile virum Johannem extraneum super advocationem ecclesie de Holmo unde magna assisa summonita fuit in Curia domini Regis apud Westmonasterium coram Rand[] de Glanvilla et Godefrid de Luci et Rad[] archidiacono Herfordie et coram aliis multis qui tunc ibi presentes aderant hoc fine sopita est Nos siquidem pro bono pacis totum ius et clamium quod habuimus in eadem ecclesia de Hulm eidem Johanni et heredibus suis quietum clamavimus inperpetuum Nec aliquid in illa ecclesia nobis retinuimus nec in ea aliquid nobis ulterius vendicare poterimus preter unam marcam argenti quam donante et confirmante Johanne episcopo Norwic[] et predicto Johanne extraneo assensu prebente accipere debemus singulis annis in ebdomada Pasche a clerico illo quicumque persona institutus fuerit in ipsa ecclesia ab episcopo Norwic[] ad presentationem iamdicti Johannis extranei vel heredum suorum Hiis testibus Rad[] de Colecestre et Willelmo de Toteneis archidiaconis Willelmo vavassore Henrico de Cornehul Willelmo de Herevei vicomite Norfol Willelmo de Cherdistona Alexandro fratre suo Simone de Saham