Charter Document - 01020006

Charter Document - 01020006


Charter Number: 01020006
Cartulary Title: Lancashire Deeds, Shuttleworth Deeds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1309
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris uel audituris Matilda que fuit vxor Ricardi de Grimeschagh salutem in domino sempiternum Noueritis me in pura viduetate mea concessisse relaxasse et omnino quietum clamasse Galfrido de Keuerdale et Alicie vxori eius et heredibus dicti Galfridi totum ius meum et clamium quod habui uel habere potui nomine dotis in omnibus terris et tenementis que fuerunt Ade filii mei die confeccionis huius scripti vna cum homagio et seruicio Ade filii Rogeri de Turton et heredum suorum in villa de Eccleshill Ita quod nec ego Matilda nec aliquis nomine meo aliquid ius aut clamium in predictis terris et tenementis nomine dotis de cetero aliquid exigere uel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Hoghton Alexandro de Keuerdale Johanne de Blakeburne Rogero de Echeleston Johanne de Plesinghton Ricardo de Risheton Roberto de Risheton Ada del Ewode Ada del Holdelegh et aliis Datum apud Eccleshill die lune proximo post festum Inuencionis Sancte Crucis anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus hoc scriptum visuris uel audituris Matilda que fuit vxor Ricardi de Grimeschaghname salutem in domino sempiternum Noueritis me in pura viduetate mea concessisse relaxasse et omnino quietum clamasse Galfrido de Keuerdale et Alicie vxori eius et heredibus dicti Galfridiname totum ius meum et clamium quod habui uel habere potui nomine dotis in omnibus terris et tenementis que fuerunt Ade filii meiname die confeccionis huius scripti vna cum homagio et seruicio Ade filii Rogeri de Turtonname et heredum suorum in villa de Eccleshill Ita quod nec ego Matildaname nec aliquis nomine meo aliquid ius aut clamium in predictis terris et tenementis nomine dotis de cetero aliquid exigere uel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Hoghton Alexandro de Keuerdale Johanne de Blakeburne Rogero de Echeleston Johanne de Plesinghton Ricardo de Risheton Roberto de Risheton Ada del Ewode Ada del Holdeleghname et aliis Datum apud Eccleshill die lune proximo post festum Inuencionis Sancte Crucis anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi secundodate