Charter Document - 01010044

Charter Document - 01010044


Charter Number: 01010044
Cartulary Title: Stogursey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus dei gracia Bathoniensis et Wellensis episcopus salutem in domino Litteras dilectorum filiorum Vincentii prioris et monachorum de Stokes Curci inspeximus in forma subscripta [] Nos igitur habito cum capitulis nostris de Bathonia et de Wella super dicta ecclesia de Lullingstokes que ad dictorum prioris et monachorum de Stokes Curci spectat advocacionem et patronatum tractatu diligenti et deliberacione pleniori considerantes dictorum monachorum defectus graves et magnos propter loci ipsius ac rerum paupertatem vicinitatemque dicte ecclesie de Lullingstokes que dictis monachis valde vicina est quasi infra limites parochie sue de Stokes Curci quodque ipsis multipliciter utilis esse poterit et fructuosa ita et quod magne contenciones inter ipsos monachos ex parte una et rectores dicte ecclesie de Lullingstokes ex altera oriri possent et evenire occasione decimarum quas fidem monachi percipiunt de dominico ejusdem ville de Lullingstokes que sunt magna pars sustentacionis eorundem Ad perpetuum eorundem pacem tranquillitatem et securitatem amplioremque sustentacionem de assensu voluntate ac deliberacione dictorum capitulorum nostrorum de Bathonia et de Wella dictam ecclesiam de Lullingstokes cum suis pertinenciis ipsis monachis de Stokes Curci duximus apropriandam ac in eorundem usus proprios perpetuo convertendam Ita quod prior et monachi predicti eidem ecclesie et parochie et animarum cure facient per capellanum et clericum ydoneos deservire ac ipsam regere competenter ipsamque ecclesiam sustineant in libris vestimentis et ornamentis et cancello sicut decet sufficienter aliaque onera ipsius ecclesie et parochie sustineant Salva archidiacono loci et succesoribus suis jure et consuetudine archidiaconali in omnibus salvis etiam nobis et successoribus nostris nostra et ecclesiarum nostrarum de Bathonia et de Wella auctoritate dignitate et jurisdiccione per omnia In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Datum anno domini mcc quinquagesimo primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel auditurisname Willelmus dei gracia Bathoniensis et Wellensis episcopusname salutem in domino Litteras dilectorum filiorum Vincentii prioris et monachorum de Stokes Curciname inspeximus in forma subscripta []embed Nos igitur habito cum capitulis nostris de Bathonia et de Wella super dicta ecclesia de Lullingstokes que ad dictorum prioris et monachorum de Stokes Curciname spectat advocacionem et patronatum tractatu diligenti et deliberacione pleniori considerantes dictorum monachorumname defectus graves et magnos propter loci ipsius ac rerum paupertatem vicinitatemque dicte ecclesie de Lullingstokes que dictis monachis valde vicina est quasi infra limites parochie sue de Stokes Curci quodque ipsis multipliciter utilis esse poterit et fructuosa ita et quod magne contenciones inter ipsos monachosname ex parte una et rectores dicte ecclesie de Lullingstokesname ex altera oriri possent et evenire occasione decimarum quas fidem monachi percipiunt de dominico ejusdem ville de Lullingstokes que sunt magna pars sustentacionis eorundem Ad perpetuum eorundem pacem tranquillitatem et securitatem amplioremque sustentacionem de assensu voluntate ac deliberacione dictorum capitulorum nostrorum de Bathonia et de Wella dictam ecclesiam de Lullingstokes cum suis pertinenciis ipsis monachis de Stokes Curci duximus apropriandam ac in eorundem usus proprios perpetuo convertendam Ita quod prior et monachi predictiname eidem ecclesie et parochie et animarum cure facient per capellanum et clericum ydoneos deservire ac ipsam regere competenter ipsamque ecclesiam sustineant in libris vestimentis et ornamentis et cancello sicut decet sufficienter aliaque onera ipsius ecclesie et parochie sustineant Salva archidiacono loci et succesoribus suis jure et consuetudine archidiaconali in omnibus salvis etiam nobis et successoribus nostris nostra et ecclesiarum nostrarum de Bathonia et de Wellaname auctoritate dignitate et jurisdiccione per omnia In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Datum anno domini mcc quinquagesimo primodate