Charter Document - 01000515

Charter Document - 01000515


Charter Number: 01000515
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1301
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod ego Simon Slyngge de Ormesby confiteor me injuste falso et maliciose ac erronee clamasse vendicasse et petisse unum repastum apud grangias custodis hospitalis sancti Pauli in Ormesby ad quemlibet adventum ipsius custodis ibidem Quibus quidem clamantie vendicationi et petitioni erroneis pro me et heredibus et assignatis meis decetero renuntio et infuturum volens et concedens pro me et heredibus et assignatis meis quod ab ipso custode hospitalis predicti vel eius successoribus vel eorum servientibus quibuscumque nichil omnino jure alicuius servi[enti]s michi debue vel debende exigere vel vendicare poterimus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Lodne Johanne de Wyttone Ricardo de Magna Plumste capellanis Nicholao Noteman Johanne de Stanefeld Thoma de Starcroft clericis Johanne Everard Willelmo Clere Johanne Noteman Johanne Haukyn de Ormesby Georgio de Birlingham Thoma Wimbel et multis aliis Dat[] Norwyci die dominica prima post festum translationis sancti Thome martiris anno regni regis Edwardi filii Henrici vicesimo nono

Source (click image below to view full size)