Charter Document - 01000244
| Charter Number: | 01000244 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Receipt |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Radulfus de Augmondesham salutem in domino Noveritis me recepisse de religioso viro domino priore ecclesie sancte Trinitatis Norwic[] per manus Simonis de Baldeswelle tresdecim marcas in partem solutionis viginti et quinque marcarum in quibus idem prior pro quodam fine de quadraginta solidatis redditus provenientibus de situ cuiusdam molendini in Chesewyk[] in curia domini regis Edwardi coram justic[] suis apud Westm[] inter nos levato michi tenebatur unde quoddam scriptum traditum est in equali manu custodiendum Quod quidem scriptum eidem priori deliberari faciam infra quindenam sancti Hillarii proximo futuram Quod si non fecero obligo me et heredes meos restituere predicto priori infra quindenam predictam predictas tresdecim marcas In cuius rei testimonium has litteras meas eidem priori fieri feci patentes Dat[] apud Westm[] die jovis proxima post festum beate Katerine virginis anno predicti domini regis quintodecimo
