Charter Document - 01000075

Charter Document - 01000075


Charter Number: 01000075
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1220
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R de Teford[] et R de Wimundham et W de Bukeham priores salutem in domino Noverit universitas vestra nos mandatum domini pape Honorii tercii suscepisse in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati constitutis in presentia nostra T de Becles monacho et procuratore capituli Norwic[] ex una parte et Roberto Buttamund[] rectore ecclesie de Tornham ex altera tandem post multas dilationes predictus procurator petebat nomine annui beneficii de ecclesia de Tornham sexdecim summas frumenti et decem ordei quinque fabarum et quinque pisorum insuper et arreragia octo annorum in quibus predictum R nomine ecclesie de Tornham Norwic[] ecclesie obligatum asserebat Cumque ex parte predicti R fuisset responsum priorem et conventum Norwic[] injuste petere in petitione sua contenta eo quod de quibusdam terris domibus et homagiis quibus ecclesiam suam de Tornham per Gregorium clericum suum spoliatam asserebat debuit predicta prestatio annua persolvi et hoc in modum reconventionis proposuisset Lite in hunc modum contestata ad productionem testium diem partibus duximus prefigendum Testibus igitur hinc inde productis et diligenter examinatis et post examinationem legitime factam attestationibus publicatis dies ad dicendum in testes et testificata partibus per legitima intervalla prefiximus Dictis ergo testium rationibus et etiam et allegationibus partium diligenter consideratis et legitime pensatis cum tam per depositiones juratorum fidedignorum quam per tenorem instrumentorum didicissemus priorem et conventum Norwic[] intentionem suam probasse et predictum R in probatione intentionis sue defecisse communicato virorum prudentium et juris peritorum nobis assidentium consilio ipsum R Buttamund[] ad solutionem predictarum summarum annuam videlicet sexdecim frumenti et decem ordei quinque fabarum et quinque pisorum nomine annui beneficii de ecclesia de Tornham priori et conventui Norwic[] faciendam necnon ad arreragia octo annorum et expensas sex marcarum per diffinitivam sententiam condempnavimus decernentes insuper ut a rectore ecclesie de Tornham qui pro tempore fuerit in perpetuum predicte summe sine contradictione prefatis priori et conventui annui beneficii de predicta ecclesia integre plenarie et sine diminutione ad festum sancti Michaelis annuatim persolvantur Et ut in huius rei testimonium presens scriptum sigillis nostris duximus muniendum Hiis testibus domino Philippo de Leeston[] domino Hugone de Langel[] abbatibus Laurentio decano de Deppewad[] Ricardo vicedecano Norwic[] magistro Waltero de Tirington[] magistro Rogero de Cantel[] magistro Stephano de Ecclesfled[] magistro Roberto de Bilneie domino Willelmo de Bec Godefrido de Tiln[] Act[] apud Norwicum anno ab incarnatione domini mccxx feria vj ante pentecosten

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R de Teford[] et R de Wimundham et W de Bukeham priores salutem in domino Noverit universitas vestra nos mandatum domini pape Honorii tercii suscepisse in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati constitutis in presentia nostra T de Becles monacho et procuratore capituli Norwic[] ex una parte et Roberto Buttamund[] rectore ecclesie de Tornham ex altera tandem post multas dilationes predictus procurator petebat nomine annui beneficii de ecclesia de Tornham sexdecim summas frumenti et decem ordei quinque fabarum et quinque pisorum insuper et arreragia octo annorum in quibus predictum R nomine ecclesie de Tornham Norwic[] ecclesie obligatum asserebat Cumque ex parte predicti R fuisset responsum priorem et conventum Norwic[] injuste petere in petitione sua contenta eo quod de quibusdam terris domibus et homagiis quibus ecclesiam suam de Tornham per Gregorium clericum suum spoliatam asserebat debuit predicta prestatio annua persolvi et hoc in modum reconventionis proposuisset Lite in hunc modum contestata ad productionem testium diem partibus duximus prefigendum Testibus igitur hinc inde productis et diligenter examinatis et post examinationem legitime factam attestationibus publicatis dies ad dicendum in testes et testificata partibus per legitima intervalla prefiximus Dictis ergo testium rationibus et etiam et allegationibus partium diligenter consideratis et legitime pensatis cum tam per depositiones juratorum fidedignorum quam per tenorem instrumentorum didicissemus priorem et conventum Norwic[] intentionem suam probasse et predictum R in probatione intentionis sue defecisse communicato virorum prudentium et juris peritorum nobis assidentium consilio ipsum R Buttamund[] ad solutionem predictarum summarum annuam videlicet sexdecim frumenti et decem ordei quinque fabarum et quinque pisorum nomine annui beneficii de ecclesia de Tornham priori et conventui Norwic[] faciendam necnon ad arreragia octo annorum et expensas sex marcarum per diffinitivam sententiam condempnavimus decernentes insuper ut a rectore ecclesie de Tornham qui pro tempore fuerit in perpetuum predicte summe sine contradictione prefatis priori et conventui annui beneficii de predicta ecclesia integre plenarie et sine diminutione ad festum sancti Michaelis annuatim persolvantur Et ut in huius rei testimonium presens scriptum sigillis nostris duximus muniendum Hiis testibus domino Philippo de Leeston[] domino Hugone de Langel[] abbatibus Laurentio decano de Deppewad[] Ricardo vicedecano Norwic[] magistro Waltero de Tirington[] magistro Rogero de Cantel[] magistro Stephano de Ecclesfled[] magistro Roberto de Bilneie domino Willelmo de Bec Godefrido de Tiln[] Act[] apud Norwicumlocation anno ab incarnatione domini mccxx feria vj ante pentecostendate