Charter Document - 01000043
Charter Number: | 01000043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit universis tam presentibus quam futuris quod ita convenit inter Willelmum de Kyrkeby priorem domus sancte Trinitatis Norwycensis ex una parte et Julianam que quondam fuit uxor Edmundi de Thorp in Sechord ex altera parte videlicet quod cum dicta Juliana nuper petiit a dicto priore et conventu eiusdem loci rationabilem dotem suam ipsam Julianam contingentem per mortem dicti Edmundi quondam viri sui de tenementis que dicti religiosi tenent et tenuerunt in villa de Sechford et alibi de tenementis que aliquando fuerunt dicti Edmundi Ultimo amicis intervenientibus adquieverunt et concordati sunt adinvicem sub hac forma videlicet quod predicta Juliana in ligia et pura viduitate sua concessit remisit et omnino quietum clamavit predictis priori et conventui et eorum successoribus in perpetuum totum jus et clamium quod ipsa habuit vel habere potuit seu poterit inperpetuum nomine dicte dotis sue vel aliquo alio modo in omnimodis tenementis prenominatis que dicti religiosi tenent et tenuerunt de tenementis que aliquando fuerunt predicti Edmundi quondam viri sui in dicta villa de Sechford et alibi ubicumque fuerint Habend et tenend omnia tenementa prenominata cum suis pertinentiis eisdem religiosis et eorum successoribus libere quiete pacifice integre et honorifice sine aliquo inde retenemento calumpnia seu clamio prefate Juliane vel alicuius ex parte sua imperpetuum Et predicti prior et conventus volentes illud gratum obsequium ad beneficium dicte Juliane remunerare communi assensu concesserunt pro se et successoribus eorum quod dicta Juliana toto tempore vite sue singulis septimanis percipiet et habebit de domo eorum sancte Trinitatis apud Norwycum quatuordecim panes videlicet septem panes de illis panibis eorum qui vocantur albi panes et septem panes de illis panibus eorum qui vocantur panes militum et etiam quinque lagenas cervisie de illa cervisia eorum que vocatur cervisia aule libere pacifice et sine retenemento alicuius vel contradictione Ita tamen quod post decessum dicte Juliane predicti prior et conventus et eorum successores de dicto annuo redditu omnino quieti erunt sine calumpnia alicuius inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto signa partium alternatim sunt appensa apud Norwicum die dominica proxima post festum sancte Fides virginis anno domini MCCLXXX primo et regni regis Edwardii filii regis Henrici nono Testibus Willelmo Rusteyn Rogero de Toftes et Thoma de Hakeford militibus Willelmo de Sechford [] Andrea de Charnebrun Gilberto de Tychewell Reginaldo de Sprouston Nicholao Ridel Rogero de Felethorp Willelmo Russel [] Edmundo de Plumstede Ricardo Sket Johanne clerico Andrea de Ielverton et aliis
Markups
Names Markup:
Notum sit universis tam presentibus quam futuris quod ita convenit inter Willelmum de Kyrkeby priorem domus sancte Trinitatis Norwycensis ex una parte et Julianam que quondam fuit uxor Edmundi de Thorp in Sechord ex altera parte videlicet quod cum dicta Juliana nuper petiit a dicto priore et conventu eiusdem loci rationabilem dotem suam ipsam Julianam contingentem per mortem dicti Edmundi quondam viri sui de tenementis que dicti religiosi tenent et tenuerunt in villa de Sechford et alibi de tenementis que aliquando fuerunt dicti Edmundi Ultimo amicis intervenientibus adquieverunt et concordati sunt adinvicem sub hac forma videlicet quod predicta Juliana in ligia et pura viduitate sua concessit remisit et omnino quietum clamavit predictis priori et conventui et eorum successoribus in perpetuum totum jus et clamium quod ipsa habuit vel habere potuit seu poterit inperpetuum nomine dicte dotis sue vel aliquo alio modo in omnimodis tenementis prenominatis que dicti religiosi tenent et tenuerunt de tenementis que aliquando fuerunt predicti Edmundi quondam viri sui in dicta villa de Sechford et alibi ubicumque fuerint Habend et tenend omnia tenementa prenominata cum suis pertinentiis eisdem religiosis et eorum successoribus libere quiete pacifice integre et honorifice sine aliquo inde retenemento calumpnia seu clamio prefate Juliane vel alicuius ex parte sua imperpetuum Et predicti prior et conventus volentes illud gratum obsequium ad beneficium dicte Juliane remunerare communi assensu concesserunt pro se et successoribus eorum quod dicta Juliana toto tempore vite sue singulis septimanis percipiet et habebit de domo eorum sancte Trinitatis apud Norwycum quatuordecim panes videlicet septem panes de illis panibis eorum qui vocantur albi panes et septem panes de illis panibus eorum qui vocantur panes militum et etiam quinque lagenas cervisie de illa cervisia eorum que vocatur cervisia aule libere pacifice et sine retenemento alicuius vel contradictione Ita tamen quod post decessum dicte Juliane predicti prior et conventus et eorum successores de dicto annuo redditu omnino quieti erunt sine calumpnia alicuius inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto signa partium alternatim sunt appensa apud Norwicum die dominica proxima post festum sancte Fides virginis anno domini MCCLXXX primo et regni regis Edwardii filii regis Henrici nonodate Testibus Willelmo Rusteyn Rogero de Toftes et Thoma de Hakeford militibus Willelmo de Sechford [] Andrea de Charnebrun Gilberto de Tychewell Reginaldo de Sprouston Nicholao Ridel Rogero de Felethorp Willelmo Russel [] Edmundo de Plumstede Ricardo Sket Johanne clerico Andrea de Ielverton et aliis