Charter Document - 00995226
Charter Number: | 00995226 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos igitur considerantes archidiaconatus nostri statum attendentes et pro certo perpendentes in nullo predicto archidiaconatui per predictam ordinationem prejudicium generari nec jura seu libertates eiusdem in aliquo minui tenore presentium concedimus pro nobis et successoribus nostris in perpetuum dictam ecclesiam sancte Marie eadem inmunitate gaudere quia gaudebat capella sancti Alberti et omnino a jure archidiaconali esse exemptam Ordinationem et predicti patris venerabilis quantum in nobis est et ad jus archidiaconalis pertinet in omnibus secundum sui tenorem approbamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Data Norwic[] mense Januarii anno supradicto