Charter Document - 00990379

Charter Document - 00990379


Charter Number: 00990379
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1277
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in crastino sancti Johannis baptiste anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quinto coram magistro Rogero de Seytun[] magistro Radulfo de Frenyngham Thoma Welond Johanne de Lovetot et Rogero de Leyc[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem sancte Trinitatis do Norwyco querentem per Symonem de Lenn[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum Bataylle de Swenyngton[] inpedientem per Hamonem de la Grene positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una roda terre cum pertinentiis in Alderford[] et advocatione ecclesie sancti Johannis baptiste eiusdem ville unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertis recognovit predictas terram et advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco ut illas quas idem prior et ecclesia sua predicta habent ex concessione et confirmatione predicti Roberti Habend et tenend eidem priori et sucessoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Roberto et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione inperpetuum Et predictus Robertus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictas terram et advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam absque aliquo servitio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem prior recepit predictum Robertum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)